Disputatio Categoriae:Heroes Belli Troiani

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Dic, sodes, amice, quid de hac categoria censeas ? Quid enim de heroibus ? An heroes = semidei, vel heroes = fortes bellatores, vel heroes = omnes qui magnas partes in Bello Troiano egerunt, vel heroes = omnes quo tempore Belli Troiani vixisse dicuntur quia illa tempora "heroica" appellantur ?

Num Priamus, Hecuba, Andromache, Helena, Astyanax heroes sint ? Si non sunt, an in categoriam latiorem "Bellum Troianum" includendi sint ? Marcus Terentius Bibliophilus 12:38, 1 Iunii 2011 (UTC)[reply]

Hmm, mihi videtur te recte monere. Ita, possumus aut in Categoria:Bellum Troianum congerere, aut in categoriam novam nomine idoneo movere, e.g. fortasse Categoria:Participes Belli Troiani. (An Astyanax particeps fuit, haud dicere possum!) Quid dicis, mi Marce? Andrew Dalby (disputatio) 15:39, 1 Iunii 2011 (UTC)[reply]
Non de verbis, mi Andrew, disputabam, sed videram Priamum, Helenam et Hecubam (exempli gratia) iamdiu in nostra Vicipaedia inesse nec tamen cum categoria ad Bellum Troianum pertinente connexos esse. Incertus eram qua de causa. Recte puto esse si ut subcategoriam de libris ita et subcategoriam de hominibus (fictitiis!) habemus, sive heroes sive personas appellamus (nam heroes Belli Troiani nobis sunt personae litterariae). Si de sensu et usu categoriae consentimus, bene est. Marcus Terentius Bibliophilus 16:52, 3 Iunii 2011 (UTC)[reply]
Optime, mi Marce, tandem intellego! Responsum igitur tibi facillime dabo: de sensu et usu categoriae minime dissentimus. Res enim ita stat in hoc orbe Vicipaediano: cum nemini in mentem venit Priamum (ex. gr.) in hanc categoriam inserendum esse, Priamus extra categoriam languescit ...! Andrew Dalby (disputatio) 11:56, 13 Septembris 2011 (UTC)[reply]