Disputatio:Vocalis anterior

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De nominibus[fontem recensere]

Macte, gratias tibi ago! Nomina in formulam addere incipiam. Nunc paucas quaestiones habeo. Consistentiae causa, cur non "clausa" et "semiclausa"? Et si "anterior" hic utimur, suntne mutandae Vocalis postica alta rotundata et Vocalis postica alta non rotundata ad "Vocalis posterior..."? Lesgles (disputatio) 07:29, 2 Iunii 2018 (UTC)[reply]

Artatam clausae praetuli, quia clausam in errorem inducere putavi, nam cum vocalem anteriorem (sicut [i]) pronuntiamus, lingua ad palatum appropinquat, non quidem meatum vocis claudit. Quid tibi videtur? Pro artata vero angustam scribere potuissem. Alioqui exemplum vicipaediae Italianae plus minus observavi. ¶ Etiam vocalis posterior apud Pekkanen & Pitkäranta confirmatur. Ergo mutanda sunt. Neander (disputatio) 22:14, 2 Iunii 2018 (UTC)[reply]
De terminologia etiam nunc dubito. In vocalibus describendis maximi ponderis esse videtur gradus laxitatis meatùs vocis. Laxitas vero ex altitudine dorsi linguae dependet, nam ita magnitudo 'columnae aeris' in meatu vocis motu linguae variatur. Utique de forma meatùs vocis apte describenda agitur. Cum [i] pronuntiamus, aer per angustum vel art(at)um meatum expedite procedit. Cum [a] appellamus, de laxa vocali agi videtur. Neander (disputatio) 18:21, 3 Iunii 2018 (UTC)[reply]
Hmm, equidem non satis de hac re scio. De laxitate paratus sum tibi credere, sed estne methodus clara omnium harum secundum hoc criterion nominandarum? Ad tempus formulam illam in paginas iam creatas inserui. Obiter animadverti in tabula ipsius IPA minores vocalium categorias (near, etc.) non nominari. Lesgles (disputatio) 10:06, 10 Iunii 2018 (UTC)[reply]