Disputatio:Vera, or The Nihilists

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Annihilatores[fontem recensere]

annihilatores = destroyers, nec nihilist (philosophus); nihilist = nihilista, mea sententia. De ludo scaenarum autem nescio.--Rafaelgarcia 11:20, 27 Maii 2009 (UTC)[reply]

Probe dicis, amice. Certe nihilismus (philosophia = en:Nihilism) verbum nihilista gignit. IacobusAmor 11:24, 27 Maii 2009 (UTC)[reply]
Ludum scaenicum bene legi, amici, et, cum in tragoedia isti homines cupidi sint delere Imperium et sese adfirment esse acerrimos hostes omnis regis -cumque vero caedes nec theorias facient- puto eos potius tromocrates quam philosophos esse. Non probe gnosco nihilismum (philosophia), sed non est philosophica theoria in hac tragoedia. Quod autem dicere volebam verbo "annihilator" utens proprie erat quod anglice "destroyer" legitur. --Poecus 13:51, 27 Maii 2009 (UTC)[reply]
Fortasse opinio auctoris est nihilistas idem ac annihilatores esse? Est scriptum Anglice? Nihilist Anglice idem ac nihilista Latine est.--Rafaelgarcia 14:27, 27 Maii 2009 (UTC)[reply]

Quaestiones feci. Lingua Anglica habet utrum verbum "Annihilator" ac "Nihilist"; generaliter, "Nihilist" ad philosophum tantum spectat, sed inveni Nihilismum etiam esse peculiare verbum quod Russicam politicam admotionem saeculi XIX designat. Ita est, melius erit nomina in pagina mutare. Gratias permultas vobis reddo de sententiis vestris. Errata corrige. --Poecus 15:19, 27 Maii 2009 (UTC)[reply]