Disputatio:Veni Sancte Spiritus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Sequentia missae pentecostis confunditur cum hac prece[fontem recensere]

Haec est sequentia (cf en:Veni Sancte Spiritus : Veni, Sancte Spiritus, et emitte caelitus lucis tuae radium.

Veni, pater pauperum, veni, dator munerum, veni, lumen cordium.

Consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium.

In labore requies, in aestu temperies, in fletu solatium.

O lux beatissima, reple cordis intima tuorum fidelium.

Sine tuo numine, nihil est in homine, nihil est innoxium.

Lava quod est sordidum, riga quod est aridum, sana quod est saucium.

Flecte quod est rigidum, fove quod est frigidum, rege quod est devium.

Da tuis fidelibus, in te confidentibus, sacrum septenarium.

Da virtutis meritum, da salutis exitum, da perenne gaudium.

Hic loquitur de prece, non de sequentia...Pippobuono (disputatio) 07:58, 24 Septembris 2020 (UTC)