Disputatio:Vagus (flumen)

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Orbis Latinus nominat hunc fluvium "Vagum" (hoc est, nomen fluvii est proprie "Vagus", et vocali prima producta, ita ut sit Vāgus, ne forte confundatur cum adiectivo illo quod est văgus). Istud 'gh' num sit Latinum dubito equidem maxime. Praeterea ista quae legi in contextu possunt, scilicet ista "Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)" debent esse "Fons nominis Latini desideratuR (addito fonte hanc formulam remove)", tempore praesente pro perfecto posito, atque commate adhibito nullo, quod ablativum separet absolutum a sentientiae partibus ceteris. -- [Anon]

Verbum correxi: gratias tibi ago.
Neque "Vagum" neque "Vagus", tamquam nomen fluminis, in Orbe Latino reperio (vide hanc paginam). An potes nexum ad paginam, ubi hoc nomen repperisti, subiungere? Andrew Dalby (disputatio) 15:33, 20 Martii 2018 (UTC)[reply]
Hic autem de Vagho flumine legimus. IacobusAmor (disputatio) 12:17, 21 Martii 2018 (UTC)[reply]
Orbis Latinus, lemma vicesimum sextum a paginae initio: http://www.columbia.edu/acis/ets/Graesse/orblatv.html - Vagus. "gh", ut ante dixi, non est Latinum.
Qui tacet, consentire videtur. Exspecto ergo vos brevi hanc paginam in "Vagus" esse moturos. Sin aliter, ratio erit, vereor, praebenda. -- [Anon]
Pagina exigua quae sine disputatione apud nos ab anno 2006 iacet aliquot dies exspectare potest. Nihil dixisti de fonte ab Iacobeo adducto. An alii fontes exstant? Usque adhuc fontem unum "Vagum", unum "Vaghum" praebentem habemus. His testamentis haesito ... sed unus sum. Non est quia timeas: tibi licet nomen tuum imponere apud nos. Conventu rite aperto, post quattuor dies tu ipse paginas (tam hanc quam alias, si necesse sit) movere potebis. Tempta! Andrew Dalby (disputatio) 20:18, 22 Martii 2018 (UTC)[reply]
Quamquam gh in lingua mediaevali haud prohibetur, hoc flumen vero sine h saepius appellari videtur. Graesse in editione anni 1972 habet "Vaga (fluvius)". Apud Baudrand: "Vaga, Vagus". In Kirchenlateinisches Wörterbuch anni 2011: "Vāgŭs". Lesgles (disputatio) 22:15, 22 Martii 2018 (UTC)[reply]
Optime! Pluralitate fontium et pluralitate Vicipaedianorum cito persuadeor. (Iacobus his diebus inter congressum illum internationalem distrahitur.) Movebo. Andrew Dalby (disputatio) 09:38, 23 Martii 2018 (UTC)[reply]

Super omnia, in lingua Latina littera consonans muta sonora (ut est 'g') nullo pacto potest aspirari. Errat ergo egregie, quicumque 'gh' in hoc nomine scribit, nam talis nota 'g' significat aspiratam. Et iam illud praeteribo nomen fluvii in sermone vernaculari eorum, qui inibi vitam degant, litteram continere aspiratam omnino nullam: immo est 'g', relaxata tamen paulo faucium clausura, qua relaxatione non 'g' fit aspiratum, sed plane 'h'. Utique ergo scriptura ista 'gh' erat falsissima, nam neque erat Latina neque vernacularem reddebat pronuntiationem.

Gratias agimus propter impulsum tuum! Ne desinas: alia nomina sine dubio recensenda sunt, fontibus adductis. Andrew Dalby (disputatio) 08:28, 31 Martii 2018 (UTC)[reply]