Disputatio:Universitas Virginiensis

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Nomen disputatur[fontem recensere]

Shouldn't the name be Universitas Virginiae? --Ibn Battuta/ 71.232.93.40 10:35, 17 Aprilis 2007 (UTC)[reply]

Yes, I found sources to support that. Andrew Dalby (disputatio) 16:03, 31 Martii 2009 (UTC)[reply]
Licente rogare ut tales fontes in medium proferas? Nam ego nullam auctoritatem possum invenire qua certus fiam nomen illius civitatis substantivum et casu genitivo dictum esse nomini adiectivo anteponendum:
  • Rector enim et Senatus Universitatis Carolinae Pragensis epistolam gratulatoriam anno 1921o miserunt "Universitati Virginiensi."[1]
  • Nonnullis porro in dissertationibus saeculo undevicesimo typis impressis invenitur nomen Universitatis Virginiensis. Carolus enim Edward Bishop Virginiensis de sua informatione institutioneque loquens dixit se "universitatem Virginiensem" petivisse.[2] Ludovicus Parke Chamberlayne eodem modo in vita sua scripsit.[3]
Cavendum autem est de titulis anno 1819o antiquioribus: nam facile potest falli qui legit anno 1782o orationem habitam esse "in comitiis universitatis Virginiae"[4], cum studiorum Universitas Virginiensis illa de qua loquimur condita sit anno 1819o! Nam ante illam studiorum universitatem conditam altera diu exstabat, quae "Collegium Gulielmi et Mariae" plerumque vocabatur sed aliquando (et in oratione supra apposita) "Universitas Virginiae" appellabatur.
Fortasse porro nonnullius momenti est nomen "studiorum" ei "universitatis" addere, nam universitas proprio sensu ad quamlibet societatem iure pactam, nec solum ad societatem discipulorum, spectare potest. -- [Anon]
  1. Acta celebrationis saecularis quae anno 1921o in Virginia sunt divulgata
  2. De adiectivorum verbalium -τος terminatione insignium usu Aeschyleo, Dissertatio inauguralis philosophorum ordini Lipsiensi tradita
  3. De hymno in Apollinem Homerico, Dissertatio inauguralis philosophorum ordini Universitatis Fridericianae Halensis cum Viteburgensi Consociatae tradita
  4. Oratio habita in capitolio Gulielmopolitano in comitiis universitatis Virginiae, die XII junii M.DCC.LXXXII., apud bibliothecam studiorum Universitatis Virginiensis servata
Fontem iam in pagina ipsa submisi. Gratias ago ob fontes plures nunc repertos. Andrew Dalby (disputatio) 21:13, 14 Novembris 2010 (UTC)[reply]
At, ut supra monui, ille fons ex anno 1782o sumptus non ad eandem studiorum universitatem spectat, nam studiorum Universitatem Virginiensem condidit Thomas Jefferson anno 1812o. -- [Anon]
Si hanc paginam moveri suades, O anonyme, tibi oportet, sine pluribus, nomen proponere. Andrew Dalby (disputatio) 12:39, 1 Iulii 2011 (UTC)[reply]
Nunquam respondit! Hodie fontem nominis "Universitatis Virginiensis" repperi, quod nomen anonymus fortasse praeferebat, quamquam verbis obscuris loquebatur. Moveo igitur. Andrew Dalby (disputatio) 15:47, 18 Iulii 2017 (UTC)[reply]