Disputatio:Turris CN

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Why Turris CN and not something closer to the original like CN Turris?--Nicolaus Augurinus (disputatio) 15:09, 4 Ianuarii 2013 (UTC)[reply]

Eodem spiritu possis quaerere, cur Francogallice Tour CN, Hispanice et Portugallice Torre CN. Eadem fere indoles (sive proprietas typologica) in lingua Latina est atque in linguis Romanicis, quae tamquam filiae eius sunt. (Num Italiane dicas "CN torre"?) Neander (disputatio) 17:14, 4 Ianuarii 2013 (UTC)[reply]
Nonne iocaris? Multis causis, Lingua quidem Latina non est similis Linguis Romanis. Plus MM annos linguae gentibus linguisque alienis mutatae sunt. Nomen casus genitivi fere ante verbum stat, adjectivus post verbum. Ergo duae causae sunt CN ante scribendi: ordo Anglica sive pristina atque ordo genitivi classica est. Scio nullam esse rectam ordonem, sed in titulis melius est ordone recta scribere. --Nicolaus Augurinus (disputatio) 18:43, 4 Ianuarii 2013 (UTC)[reply]
Unde regulam istam accepisti, genetivum Latinum ante verbum stare? Ordo normalis genetivi (e.g. Capitolii) nomini principali (e.g. arx) attributi non differt ab ordine adiectivi (e.g. Capitolinus,-a,-um) nomini principali attributi; itaque et arx Capitolii (Tacitus) et arx Capitolina (Valerius Maximus) dici potest et solet. Constat igitur etiam dici turris Antonia (Tac.), turris Phari (Suetonius), turris Augusti (Mela), turris Libisonis (Plin.). Ordo Anglicus nihil refert linguae Latinae, quippe quae perquam dissimilis est linguae Anglicae. ¶ Quodsi Anglica tam magni momenti est, quin CN Tower utamur titulo ut fit in permultis aliis Wikipediis. Neander (disputatio) 00:19, 5 Ianuarii 2013 (UTC)[reply]
Recte dicis. Noli tamen putare me esse Anglicum. Quoque dixi me scire nullam esse rectam ordonem.--Nicolaus Augurinus (disputatio) 12:00, 5 Ianuarii 2013 (UTC)[reply]
Secundum regulam a Neandre supra expositam, iam habemus Turris Eiffelia et Turris Khalifa, non Eiffelia Turris et Khalifa Turris. IacobusAmor (disputatio) 12:35, 5 Ianuarii 2013 (UTC)[reply]
?--Nicolaus Augurinus (disputatio) 12:53, 5 Ianuarii 2013 (UTC)[reply]
Ergo, secundum hoc exemplar, melius Turris CN, non CN Turris. IacobusAmor (disputatio) 13:32, 5 Ianuarii 2013 (UTC)[reply]
I thought I was done, I agree, you are right, I said a couple of comments ago. --Nicolaus Augurinus (disputatio) 13:44, 5 Ianuarii 2013 (UTC)[reply]

World's tallest free-standing structure[fontem recensere]

Ave. Libenter commentatione Anglica Turris CN vide. Aliquis scire free-standing structure significat? Id addere volebam, sed non poteram. Donatello (disputatio) 13:21, 5 Ianuarii 2013 (UTC).[reply]

Aedificium libere stans?--Nicolaus Augurinus (disputatio) 13:24, 5 Ianuarii 2013 (UTC)[reply]
That seems to be 'standing freely', but the true sense is 'standing free'. IacobusAmor (disputatio) 14:48, 5 Ianuarii 2013 (UTC)[reply]
What's the difference?--Nicolaus Augurinus (disputatio) 16:27, 5 Ianuarii 2013 (UTC)[reply]
Fortasse "Aedificium se ipse stans"? Sed incertissimus sum! Andrew Dalby (disputatio) 14:05, 5 Ianuarii 2013 (UTC)[reply]
"Aedificium per se solum [stans]"? IacobusAmor (disputatio) 14:48, 5 Ianuarii 2013 (UTC)[reply]
Quoad intellego, free-standing tower talem significat turrim, quae in suis fundamentis stat nullo alio aedificio fulta. Puto turris per se stans eodem fere sensu dici. Neander (disputatio) 16:17, 5 Ianuarii 2013 (UTC)[reply]

Aedificium vs. structura[fontem recensere]

"Structura" contra alia "aedificium" melius sit. Sed forsan in vitioso sum? Dicat "structura" omnes formas omnium rerum (ut verbum Anglicum structure)? Donatello (disputatio) 14:24, 5 Ianuarii 2013 (UTC).[reply]

Verba "structura" et "aedificium" sunt synonyma.--Nicolaus Augurinus (disputatio) 14:33, 5 Ianuarii 2013 (UTC)[reply]
Fortasse structura melius res abstracta (notio nulli sensui subiecta), sed aedificium haberi potest res corporea (corpus quod videri et tangi potest). IacobusAmor (disputatio) 14:53, 10 Martii 2013 (UTC)[reply]