Disputatio:Tristia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Tristia est ...[fontem recensere]

Nonne melius 'Tristia sunt …'? --Bavarese (disputatio) 14:44, 24 Septembris 2015 (UTC)[reply]

Ita opinor et verbum mutavi. Gildersleeve autem animadvertit copulam saepe cum numero praedicati congruere. Lesgles (disputatio) 17:32, 25 Septembris 2015 (UTC)[reply]
Olim, annis puerilibus, sententiam perdidici Athenae, inventrices artium, sunt lumen Graeciae. --Bavarese (disputatio) 18:13, 27 Septembris 2015 (UTC)[reply]
Oops, paginam Gildersleeve non dedi: ecce: exemplum eius est "Amantium irae amoris integratio est" (Ter.). Quod autem credo exceptionem intellegendum esse, et sententiam tuam regulam. Lesgles (disputatio) 04:52, 28 Septembris 2015 (UTC)[reply]
Utinam Terentius in sententia sua verbum temporale post irae posuisset: profecto videremus, num eo loco sunt scripsisset. In sententia a te praebita, est puto per assimilationem ad integratio posse effectum esse. --Bavarese (disputatio) 10:17, 28 Septembris 2015 (UTC)[reply]