Disputatio:Translitteratio linguae Graecae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Maybe this page should stay here Iustine and we should have a Vicipaedia:Translitteratio which contains the core information. That way we could expand this page to include history, obsolete greek letters, dialects, etc.--Ioshus (disp) 18:55, 20 Ianuarii 2007 (UTC)

numquam?[fontem recensere]

I think the exception is Kalendas Graecas. --Alex1011 18:58, 20 Ianuarii 2007 (UTC)

Sorry, Kalendas and month name. --Alex1011 18:58, 20 Ianuarii 2007 (UTC)
Good point. And nice accidental(?) word play there, but the word you're thinking of is actually kappa --Iustinus 19:08, 20 Ianuarii 2007 (UTC)

Poëta[fontem recensere]

Bonus question: is ποιητής > poëtes (rather than *poeetes) an exception to the rules, or is this a regular change? Unfortunately the only Greek words I can find offhand with the sequence οιη are either derivatives of ποιητής, or end in the suffix -οίη, so don't really count. If you can find another example of a Greek word with that sequence (or, I suppose, the similar sequence αιη) that does not belong to either of those classes, I will reward you with five bonus points ;) --Iustinus 21:19, 20 Ianuarii 2007 (UTC)

Perhaps I can get half a bonus point for el:Ατόλλη Μίντγουαιη, which contains the sequence αιη? ;-) --UV 23:46, 20 Ianuarii 2007 (UTC)
Ha! --Iustinus 23:50, 20 Ianuarii 2007 (UTC)
ἀλοιητήρ 'thresher', some compounds of ο-stems with words starting in ιη (like προίημι), οἴησις 'opinion', and probably a few others (Perseus does let you do substring searches, but of course there's having the patience to sift through a few pages of -poie- compounds...). It seems a lot of them are dialect words or alternate, even in Greek, with the iota-less variant οη, which might have something to do with it. --Myces Tiberinus 00:23, 21 Ianuarii 2007 (UTC)
While I'm at it, Lewis and Short have Poeēessa = Ποιήεσσα (a toponym) though they do also list a variant Poeessa (but then this doesn't seem to be the same reduction poeta underwent, either). --Myces Tiberinus 00:26, 21 Ianuarii 2007 (UTC)
Whoa, that's impressive. You get the full 5 bonus points, and an aditional 5 for finding such a generally strange word. I guess that means it's safe to assume that poeta' and its derivatives is exceptional. --Iustinus 00:59, 21 Ianuarii 2007 (UTC)
Exceptio, dicerem, sed exceptio ab usu Graeco suggesta, ut scribit et Myces. In poësi Graeca Attica formae verbi ποιέω (facere vel creare) et nomina ei cognata, ut ποίησις, ποίημα, ποιητής, saepe metri causa sine ι scribuntur, fortasse secundum pronuntiationem vulgarem. Nescioqua causa sermo Latinus has formas poëticas adoptavit potius quam archaicas et ad linguam solutam pertinentes. Quot 'puncta' nunc capio? --10:49, 6 Augusti 2007 (UTC)

Πειραιεύς > Piraeus, though here again we might be dealing with a Greek phenomenon: L&S says that Πειραεύς is common in inscriptions. --Iustinus 20:26, 7 Decembris 2008 (UTC)

Socrates[fontem recensere]

Nomen 'Socrates' numquam translatum est a prima ad tertiam declinationem, sed semper erat tertiae; alia tamen nomina ut e.g. 'Euripides' sane ita translata sunt a prima ad tertiam (vide paginam meam de nominibus Graecis, praesertim hic et hic). --Fabullus 11:45, 6 Augusti 2007 (UTC)

Phy, recte dicis. Me paenitet. --Iustinus 19:32, 6 Augusti 2007 (UTC)

Latinista et clibanites[fontem recensere]

Quae est causa, Iustine, cur 'Latinista' exire facias in -a, 'clibanites' tamen in -es? Regulamne definiamus an rem sinamus in ambiguo? Vale, --Fabullus 12:09, 6 Augusti 2007 (UTC)

Quod ad hanc ipsam rem pertinet, Fabulle, nihil facio ego: suffixus solet esse -ista non *-istes, sed clibanites etiam habemus. Id est, ita dixi quod verum esse videtur. Si autem regulam rationemve invenire poteris, quaeso ut dicas nobis. Sed pro tempore nihil discernere valeo praeter ea quae iam dixi, nempe nomina propria saepius manere -es et nomina communia saepius (sed non semper) -a. --Iustinus 19:29, 6 Augusti 2007 (UTC)

Nomina Neograeca[fontem recensere]

Haec est optimus ad litteras Graecas in Latinas transferendas index. Quod autem nomina propria variantis Neograecae attinet, in dubio sum.

  • Estne translitteratio classicae aetatis verbis hodiernis, quae multum aliter pronuntiantur, apta? (Athenae – Athina)
  • Iterdum appellationum formae antiquae, mediaevales et hodiernae (saepe duae: catharevusa ac demotice) adhiberi possunt – quae est eligenda? (Heracleum – Candia – Iraclion / Iraclio? ; Rithimna – Rethimnon / Rethimno? ; Marathon – Marathona; Eleusis – Eleusin – Eleusina: ultima hodierna, sed iam ab antiquate in usu!)
  • Suntne litterae finales supplendae sive compensandae? (Coropi = Κορωπί – Coropium?; Spetses > Spetsae?)
  • Quid faciendum est imprimis cum litteris sequentibus?

Consonantes[fontem recensere]

Litterae Graecae transcriptio Exemplar
μπ b / mp / mb Σμπόκια - Καλαμπάκα - Πέμπτη
ντ d / nt / nd Ντούμας - Καλντερίμι - Λέντας
τζ tz / z? Τζατζίκι
γκ g / ng Γκιώνα - Αγκίστρι
γγ ng Αγγουσελλιανά
γχ nch Φράγχθι
γξ nx

--Utilo 17:46, 26 Iulii 2011 (UTC)

Ego sum qui usque adhuc plures paginas de Graecia incepi, nisi fallor. Haec feci:
Sicut de omnibus aliis civitatibus, si nomen classicum exstat, sine ulla quaestione adhibui (Athenae, Marathon, Eleusis).
Si nomine hodierno uti oportet (quia nomen classicum non exstat) formam catharevusam praetuli quia ea forma modo antiquo in litteris et declensionibus Latinis facilius transferenda est. Igitur, si cum me consentis, Spetsae, minime Spetses; Tzatzicium, minime Tzatziki. Sed ad hoc lemma sine ullo dubio oportet insuper addere formam hodiernam demoticam litteris Graecis expressam.
Coniunctiones consonantium antiquas modo antiquo transtuli (ita γκ nc, γγ ng, γχ nch, γξ nx).
Coniunctiones consonantium neoteras ad pede litterarum transtuli (e.g. Emmanuel Mpenaces).
Ratio mea haec fuit: si modo translitterationis antiquo utimur, labor multo simplicior fit. In aliis linguis translitteratio Graeca difficilis est et controversa; apud nos autem facilis, a "maioribus" nostris (scil. Romanis) decreta.
Sed tu iam multas paginas de rebus Graecis incipis. Tu igitur quid dicis, mi Utilo? Andrew Dalby (disputatio) 18:48, 26 Iulii 2011 (UTC)
In sentententiam tuam, mi Andrea, libenter eo. Id, quod quaero, non sunt canones novi, sed clari, praecipue quia et ego – ut dicis – multa lemmata de rebus Graecis coepi (et me adhuc coepturum spero). Imprimis diglossia Graeca (catharevusa / demotica) et consonantes coniunctae nec non quaedam linguae demoticae existimatio (ex quo illi subtilius studeo) de optimo translitterationis modo dubitationes mihi moverunt. Sed responsio tua viam non solum meabilem sed etiam consequentem ostendit. Gratias tibi ago.--Utilo 20:53, 26 Iulii 2011 (UTC)
Adhuc duae quaestiones: Καισαριανή - Caeariana aut Caesariane?; Ηλιούπολη - Heliopolis aut Heliupolis?--Utilo 21:11, 26 Iulii 2011 (UTC) ... et: Nea Ionia aut Nova Ionia?--Utilo 21:15, 26 Iulii 2011 (UTC) ... iterum: Suntne litterae finales -os aut -us anteponendae (Samos / Samus; Peloponnesus / Peloponnesos etc.)?--Utilo 07:36, 27 Iulii 2011 (UTC)
In his rebus certitudo effugit, sed:
De forma -ούπολη, nulla mentione in textibus classicis reperta, nescio an melius sit -opolis sive -upolis scribere. Eandem rem dico de nova/nea. Pro me, fac sicut velis, Utilo :)
De declinationibus 1 et 2, haec possumus facere: si id nomen in fontibus Latinis classicis reperitur, cum fontibus ambulemus. (Fontes pro certo de nominibus insularum maiorum habemus.) Alibi praeferenda fortasse -a et -us ... Andrew Dalby (disputatio) 09:01, 27 Iulii 2011 (UTC)
Idem placet mihi. Et fontes quidem interdum variant .... - Ad Heliopolim / Heliupolim Georges-1913 scitu digna praebet.--Utilo 09:44, 27 Iulii 2011 (UTC)
Gratias ago ob nexum (Georges 1913) adhuc mihi incognitum! Andrew Dalby (disputatio) 11:37, 27 Iulii 2011 (UTC)