Disputatio:Tisia

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Tisia / fontes:

  • Graesse: Parthiscus, Pathyssus, Tiza, -aha, -ara, Tyza, Tibiscus, Tysia, Tisianus
  • Pat(h)issus: Plin, nat. hist. 4,80 (= Tisa/Tisza/Theiß?) = Pathyssus = Patisus
  • Parthiscus (= Tisa/Tisza/Theiß?): Amm. 17, 13, 4. has enim terras Parthiscus inruens obliquatis meatibus Histro miscetur. sed dum solus licentius fluit, spatia longa et lata sensim praeterlabens et ea coartans prope exitum in angustias, accolas ab impetu Romanorum alveo Danubii defendit, a barbaricis vero excursibus suo tutos praestat obstaculo, ubi pleraque umidioris soli natura et incrementis fluminum redundantia stagnosa sunt et referta salicibus ideoque invia nisi perquam gnaris: et super his insularem anfractum aditu Parthisci paene contiguum amnis potior ambiens terrae consortio separavit.
  • Tissus: fons?
  • Tisia / Tisianus: Jornandes=Jordanes, De Rebus Geticis 33 und 178
    • cit. ex cap. 33:
      • Yeat (online-version 2001): Nam Tisia per aquilonem ejus chorumque discurrit; ab africo vero magnus ipse Danubius, ab eoo fluvius Aluta secat, qui rapidus ac verticosus in Histri fluenta furens divolvitur.
      • Historycy.org:
        • Savagner, 1842: "Nam Tisianus per Aquilonem ejus Corumque discurrit. Ab Africo vero magnus ipse Danubius, ab Euro fluvius Tausis secat, qui rapidus ac verticosus in Histri fluenta furens devolvitur."
        • Closs, 1861: "Nam Tisia per aquilonem eius chorumque discurrit; ab africo vero magnus ipse Danubius, ab eoo fluvius Tausis secat, qui rapidus ac verticosus in Histri fluenta furens devolvitur."
        • Nisard, 1869: "Nam Tisianus per Aquilonem eius Corumque discurrit. Ab africo vero magnus ipse Danubius, ab Euro fluvius Tausis secat, qui rapidus ac verticosus in Histri fluenta furens divolvitur."
        • Mommsen, 1882: "Nam Tisia per aquilonem eius chorumque discurrit; ab africo vero magnus ipse Danubius, ab eoo Fluvius secat, qui rapidus ac verticosus in Istri fluenta furens divolvitur."
  • Tiza: Annales Austrio-Clara-Vallenses, Seu Fundationis Monasterii Clarae-Vallis Austriae, Vulgo Zwetl, Ordinis Cisterciensis Initium Et Progressus: Ubi Compendioso Schematae per modum Historiae Universalis fideliter refertur, Quidquid ab Anno MLXXXIII. usque ad Annum MDCXLV. ex Archivico ..., vol.1 (Bernhard Link, typis Wolffgangi Schwendimann, 1723): His sublatis Rex Pipinum filium cum Italicis ac Bojoaricis copiis in Pannoniam ire jussit, qui Regia Hunnorum Ringo seu Campo ex toto destructa direptis penè omnibus Hunnorum opibus illis trans Tizam fluvium fugatis ad patrem Aquis Grani hyberna habentem venit ac spolia regni, quae secum detulit, eidem praesentavit. (cit.: Annal. Francor. ad annum 796)--Utilo 20:04, 15 Aprilis 2010 (UTC)[reply]