Disputatio:Terra foederalis (Germania)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"Land" (ad litteram "terra") in Germania non est aliud verbum pro plaga vel regione, sed subiectum quoddam sui iuris (quamvis circumscripti) significat. Melius mihi videtur notione civitate uti (sicut in commentationibus Austriae et Civitatum Foederatarum Americae.--Utilo (disputatio) 11:18, 26 Decembris 2014 (UTC)[reply]

Fortasse Civitates Germaniae? Praeterea puto hanc commentationem cum indice regionum Germaniae contribuendam esse. Lesgles (disputatio) 04:12, 5 Februarii 2016 (UTC)[reply]
Cum Lesgles de contributione consentio: quid censent alii? A. Mahoney (disputatio) 19:10, 5 Iulii 2016 (UTC)[reply]

Adiutorium quaesitum[fontem recensere]

Quis vestrum paginam istam cum pagina Index regionum Germaniae intitulata coniungere potest? Et quis vestrum in fasciculo terminos adaptare potest (Respublica foederalis --> Respublica foederata, Municipium --> Commune, Municipia libera --> Circuli urbani, Municipia comitatensia --> communes comitatenses). Eo vel eis gratissimus essem. Bis-Taurinus (disputatio) 23:48, 28 Octobris 2017 (UTC)[reply]

Nonne tumet ipse potes, mi Bis-Taurine? Simpliciter necesse est res utiles e pagina reiecta per "copy-paste" in paginam selectam inserere. Quo facto, ultimo loco paginam reiectam in redirectionem convertis (textu omni deleto, verbis #REDIRECT [[Nomen paginae selectae]] substitutis). Tempta! Si necesse sit, adiuvare possum. Andrew Dalby (disputatio) 10:05, 29 Octobris 2017 (UTC)[reply]
Gratias tibi ago, care Andrea, ob ductionem tuam! Coniunctionem ergo facere potui. Quis autem vestrum inscriptionem imaginis mutare potest?Bis-Taurinus (disputatio) 23:36, 2 Novembris 2017 (UTC)[reply]
Id facere possum ... fortuna favente. Enumera mihi, s.t.p., rubricas quas emendare necesse est. Andrew Dalby (disputatio) 12:45, 3 Novembris 2017 (UTC)[reply]
In hoc fasciculo Subdivisiones Germaniae.PNG supra characteribus pinguibus scripta adaptanda sunt. Te, Andreas, prego, adiuves, te, o Fortuna, imploro, faveas. Bis-Taurinus (disputatio) 21:04, 4 Novembris 2017 (UTC)[reply]
A, bene. Enumerationem antea non vidi. An verba "comitatus/comitatensia" certa censemus? Vide Disputatio:Comitatus (quam disputationem tu incepisti!) Mihi videtur Iacobum archangelum archanglicistam nostrum "comitatús" praeferre, aliis incertis ... Sed res haud magni momenti est: possumus imaginem bis emendare si volumus! Andrew Dalby (disputatio) 10:01, 5 Novembris 2017 (UTC)[reply]
Administrative Gliederung Deutschlands la.svg
Versionem Latinam (fortuna lentissime favente) feci, sicut hic vides. Andrew Dalby (disputatio) 17:14, 19 Novembris 2017 (UTC)[reply]