Disputatio:Tautogramma

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Si quis interea vult augescere, facito! Regressurum me promitto esse.--Ioscius (disp) 13:39, 24 Octobris 2007 (UTC)[reply]

tautogramma/alliteratio/poema alliterativum[fontem recensere]

Secundum vicipaediam Anglicam tres sunt res similes (si recte comprehendi):

  • tautogramma (en:tautogram): omnes litterae principales eaedem sunt. Non sunt omnia poemata.
  • alliteratio (en:alliteration): Nonnullae sed non omnes literae principales eaedem sunt. (Ceterum censeo Carthaginem esse delendam)
  • alliterative verse (en:alliterative verse): allitertivum poema est tautogramma quod etiam poema est. (hexametrum et similia.)

Nobisne haec definitiones adsumendae sunt? --Alex1011 14:58, 24 Octobris 2007 (UTC)[reply]

Hmmm...non placet versus alliterativus... consentio duobus primis. Quid tu censes?--Ioscius (disp) 03:46, 25 Octobris 2007 (UTC)[reply]
Si ergo primam et secundam definitionem assumere volumus, nobis paginae textus paululum mutandus est sic: "tautogrammata poemata esse possunt sed non debent."
Ita, nunc legitur modo "textus", nil dicit vel de poemate vel prosa. At consentio, fortasse explicandum melius.--Ioscius (disp) 16:16, 25 Octobris 2007 (UTC)[reply]
Et ego quodam loco legi definitionem quae inter tautogrammatem et alliterationem secundum legendum et audiendum differt, sicut nunc in pagina scriptum est. Sin autem hanc secundam definitionem assumimus, differentia est si omnes ("tautogramma") vel nonnulla ("alliteratio") verba sententiae eadem littera incipiunt. Hanc definitionem et faciliorem et meliorem puto.
Versum alliterativum revera neglegere possumus, ut arbitror. --Alex1011 16:09, 25 Octobris 2007 (UTC)[reply]
Ita dein neglegamus.--Ioscius (disp) 16:16, 25 Octobris 2007 (UTC)[reply]