Disputatio:Systema numericum sedecimale

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Melius est formam e lexicis quam ex privato excerpere. Dubito, an omnino verbo q.e. hexadecimale opus sit, sed interim conservavi. Secundam sententiam celavi, nam nescio, quomodo corrigi debeat, ut recte inttellegatur. --Neander 11:44, 14 Februarii 2010 (UTC)

Spectus sum 'sextidecimal', in dictionibus de Latina uerba pro 'hexadecimal'. Sumpsi igitur illud esse Latinitatem.
Secunda sententia est Anglice 'In computing, the utility [of hexadecimal] is that a hexadecimal digit is equal to four binary digits'. 'Aequalis' conjunctione utor, tanquam Mathematici (et 'aequat' item.). Pantocrator 13:09, 14 Februarii 2010 (UTC)
Sententiam ut potui Latine reddidi. Credo cifram (ex DuCange) idem valere ac Angl. digit. --Neander 14:46, 14 Februarii 2010 (UTC)
Recte dicis. Cifra primo signum nihili erat, postea signum quodque numeri indicabat. Pagina "Cifra" mihi magnopere rescribenda videtur. --Fabullus 08:21, 15 Februarii 2010 (UTC)