Disputatio:Sophisma positivistarum

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Nonne melius fuisset vertere Positivist fallacy ad Sophisma Positivistum? Quia pro eo Words dicit:

sophisma, sophismatis  N (3rd) N     3 2  N   [XGXES]  
false conclusion, sophism (Redmond); logical fallacy;

--Rafaelgarcia 21:39, 5 Februarii 2008 (UTC)[reply]

Fortasse, sed fallacy ex verbo fallacia ortus est, nonne? Hercle, puto recte dices. Paginam moveamus?--Xaverius 22:28, 5 Februarii 2008 (UTC)[reply]
Fallacia fit, si facta a dictis abhorrent. Aetate Tullii fallacia potius a vulgo quam a philosophis adhibita esse videtur. Itaque sophisma rectius quam fallacia dicitur. Rem novis auspiciis disposui, quia hoc sophisma non solum ad archaelogiam attinet. Sophisma positivistarum potius scripsi quam sophisma positivisticum, quod auribus mihi melius audiit. Sed nescio. --Neander 03:50, 6 Februarii 2008 (UTC)[reply]
Idemne est atque quod argumentum a silentio vocamus? --Ceylon 13:11, 6 Februarii 2008 (UTC)[reply]
Iusto iure videris hoc quaesitum proposuisse. Me, sodes, corrige, si aliter de his iudicas, sed praecipitato consilio dixerim "argumento a silentio" ex absentia testimonii contra p dicentis concludi testimonium non absentiae sed praesentiae p. --Neander 04:51, 7 Februarii 2008 (UTC)[reply]
Illud argumentum a silentio est versio particularis Sophismatis positivistarum quae ad iuris dicta vel ad argumenta politica pertinet, in quibus e.g. homines possunt manere in silentio. Sed in universum Sophisma positivitarum dicitur methodus epistemologicus consideratus in quo absentia evidentiae male interpretatur et quae pertinet plerumque ad physicam, scientiam, historiam, acheologiam, et caetera.--Rafaelgarcia 05:26, 7 Februarii 2008 (UTC)[reply]
Pagina Anglica inspecta quae de hoc argumento disserit, mihi quidem id spectare videtur ad universas disciplinas quas nominasti. Immo versionem tituli Latiniorem offerret.--Ceylon 07:09, 7 Februarii 2008 (UTC)[reply]