Disputatio:Solutio (chemia)

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia
(Redirectum de Disputatio:Solutio)

Quid auctor exprimere voluit per "Etiam autem possunt esse solida, sicut ligationes metallicae."? Si 2 genera metalli mixta sunt in forma solida, "ligatio" appellatumst; sunt autem solutae materiae solidae in materia liquida, etiam "solutio" est. Fortasse scribat clarior.--Stef.muc 16:07, 30 Novembris 2009 (UTC)[reply]

Ego paginam creavi, alter autem quod tu citas scripsit. Tamen, puto eum recte fecisse: etenim, nisi fallam, in libris chemiae explicatur omnes materiae homogeneae aggregationes solutiones appellari. Ligatio igitur est particulare genus solutionis, id est proprie nomen datum solutioni solidae, sic ut, ad exemplum praebendum, spuma est nomen datum solutioni ex gase et liquido compositae. Etiam nebulae postremo gaseae solutiones sunt.--Poecus 21:23, 12 Februarii 2010 (UTC)[reply]
Problema puto esse vocabularium linguarum differentium. Equidem Theodisce discebam solutionem esse talem ut scripsi; pagina Italiana, e.g., alterum legi... Si quis cognovisset nomina a professoribus Latine usata, multum adfuisset.--Stef.muc 10:14, 13 Februarii 2010 (UTC)[reply]
Si nomen Latinum in scriptis professorum attestatum sit proprie nescio. Quidem adhuc inveni in pagina Italiana, Hispanica, Francica, Anglica et Russica omnino lemma solutio solida. Fortasse ille qui emendationem hanc hic fecit scit si attestationes Latinae quaedam sint. Dein hoc plurimum inspiciendum, disputationem novam ad hoc iam diebus istis esse in Taberna, ubi disputatur de chemiae vocabulario in Vicipaedia. Illic dissertationem hanc nostram certe ostendere possumus.--Poecus 12:07, 14 Februarii 2010 (UTC)[reply]
Controversiae de eo quod solutionem appellare possumus minime a lingua dependent, dependet autem a perspectiva scriptoris. Appellare ligationes solutiones nos oportet quia cum verae ligationes praeparantur haec manifeste semper liquida sunt, et cum refrigerantur status homogenietatis minime commutantur. Id est, solutio liquida in solutionem solidam fit; quia solus soliditatis status commutatur.--130.215.96.89 14:06, 14 Februarii 2010 (UTC)[reply]