Disputatio:Simona de Beauvoir

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nomen Libri[fontem recensere]

Nunc nomen libri Alter Sexus habemus, quod non credo esse rationem Simonae de Beauvoir. Nomen enim Francogallicum est Le deuxième sexe, non L'autre sexe.

Aut Secundus Sexus praefero aut (id quod maxime diligo) Sequior Sexus. Nam, sit verbum "sequior" non prius inventum quam ab L. Apuleio, at in eius libro est:

sumpta veste muliebri florida, in sinus flaccidos abundante, mitellaque textili contecto capite, calceis feminis albis illis et tenuibus inductus et et in sequiorem sexum incertatus atque absconditus, asello spicas ordeacias gerenti residens per medias acies infesti militis transabivi. Nam mulierem putantes asinariam concedebant liberos abitus, quippe cum mihi etiam tunc depiles genae levi pueritia splendicarent. (Ex Luci Apulei Metamorphosen Libro VII)

Planum est "sequiorem sexum" feminas valere, et verbum "sequior", quod "tenuior" aut "imbecillior" significat, propius rationi Simonae de Beauvoir adest quam cetera. Itaque nomen libri ita, aut etiam De Sexu Sequiore esse oportet. inquit M. Caecilius, ecce disputatio 11:41, 2 Maii 2014 (UTC)

Regula nostra, in hac pagina omissa, est titulum operum litterariorum semper linguá originali dare nisi versionem Latinam iam exstantem in fonte fideli reperimus. Nexum igitur Le deuxième sexe praebere debemus. Quo dicto, pro certo necesse est versionem Latinam ad usum lectorum nostrorum addere. Bene repperisti locutionem "sequior sexus" apud Apuleium. Per me uti oportet. Andrew Dalby (disputatio) 12:05, 2 Maii 2014 (UTC)
Intellego. Spero ut librum in linguam Latinam translaturus aliquis sit. inquit M. Caecilius, ecce disputatio 13:04, 2 Maii 2014 (UTC)