Disputatio:Schola chartarum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Titulus[fontem recensere]

Nomen publicum certe est "Ecole nationale des chartes", sed rarissime adhibitum. Latine nunquam vidi "Schola nationalis ...", saepe "Schola chartarum" (citationes praebui); Francogallice saepissime "Ecole des chartes". Cf. etiam titulus libellorum Bibliothèque de l'École des chartes. Paginam movendam suadeo. Andrew Dalby (disputatio) 18:54, 20 Decembris 2015 (UTC)

Et primus contributor se sic descripsit: "Quondam Chartarum Scholae alumnus, hodie archivarius sum." IacobusAmor (disputatio) 20:16, 20 Decembris 2015 (UTC)
Doleo me sine vera scientia titulum ex titulo Francico convertisse. Itaque ne falsus sit, corrigatur. Neander (disputatio) 20:28, 20 Decembris 2015 (UTC)
Equidem, ut primus contributor, paginam movendam censeo. Nam "nationale" nunquam adhibitum est, nisi in legibus aliisque publicis scriptis.ThbdGrrd (disputatio) 11:04, 28 Decembris 2015 (UTC)