Disputatio:Romania

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Urbs quae lingue dacoromanice 'Bucuresti' vocata, Latine 'Hilariopolis'. Hoc nomen a doctissimo viro Augusto Lauriano propositum est, propter derivationem suam a verbo 'a se bucura' = gaudere.86.144.209.16 21:04, 24 Martii 2008 (UTC)

[Hanc disputationem moveo ad Disputatio:Bucaresta. Commenta addite illic s.v.p.] Andrew Dalby (disputatio) 12:54, 25 Martii 2008 (UTC)

Puto melius esse hanc civitatem Dacoromaniam appellare, ne confundatur cum Romania regione Italica vel cum Imperii Romani nomine altero --- Gualterio

Potes citare fontes pro hoc nomine? Andrew Dalby (disputatio) 17:00, 8 Iunii 2008 (UTC)
Exempli gratia in Ephemeride semper Dacoromania scribitur, nec umquam Romania
Estne fons Latinus pro "Romania"?--Utilo 10:29, 17 Octobris 2010 (UTC)

Nomen eligendum[fontem recensere]

Salvete omnes. Hoc nomen falsum reor, quia Romania est appellatio Imperii Occidentalis Romani nec Rumaniae. Non suadeo Dacoromaniam, iis de causis quare melius est Nova Gallia Francia quam Francogallia nominari. Apud Aloysium Györkössy Emericumque Tegyey ubique non Dacromania sed Rumania est pro nomine Anglico Romania. Neu obliviscatur facti in germanorum sermone Rumänien nomine utitur pro Romanien. Ergo proprono ut pagina e Romania in Rumaniam moveatur. --Martinus Poeta Juvenis 16:58, 15 Februarii 2011 (UTC)

Hmm, utile. Olim Anglice scripsimus "Rumania"; Francogallice etiam hodie "Roumanie". Sed ... fontes Hungaricos citare de nomine nationis adiacentis est fortasse res fastidiosa! An reperire possumus auctores Latinos alibi oriundos qui ita scripserunt? Andrew Dalby (disputatio) 20:01, 15 Februarii 2011 (UTC)
In praesentia simul habemus: Romania (redirectum de Dacoromania), Valachi (redirectum de Dacoromani) et Lingua Dacoromanica. - "Dacoromania" est periodicum ad Latinitatem orientalem investigandam [1] et alterum periodicum huius nominis [2] unitati integrationique Romaniae fovendis, vox Dacoromanicae etiam pro regno Dacoromanorum (258–268) adhibetur [3]. - Vox "Valachi" pro Dacoromanis in litteris antiquioribus saepissime invenitur. - Sed hic (vide p. 437, "Regnum Romaniae" etc.) pro civitate hodierna "Romania" et "dioecesis rumena" invenitur!--Utilo 21:06, 15 Februarii 2011 (UTC)
Andrea, Rumania non fictio est Alaysii, nec Hungarorum, quia talia nomina ex Neolatinorum auctorum libris collegit eg.. Non scripsi quominus Romania nomen deleatur, etiam ego sum in re nominis addendi quas fontes habeamus. Utilo, non solum est inter vicipaedianos mores principium, quod ad fontium numerum spectat, sed etiam utilitatis. Vide casum Italorum sermonis, perpauci fontes ad hoc nomen spectant, tamen utilitatis causa hoc electum est.Ob me sunto Valachia Dacoromaniave, nec Rumania utrum praestat nil refert, sed nunc Romaniae regni nomen est Byzantii Imperium, totiusque Imperii Romani posterius nomen, hocque falsum est praestare duarum rationum gratia. Ceterum sentio Valachiam anachronisticam, igitur meliora nomina opinor Rumaniam vel Dacoromaniam. --Martinus Poeta Juvenis 14:53, 16 Februarii 2011 (UTC)
Ita, alias significationes verbi Romania scio; ob hanc rationem propositionem tuam "utilem" dixi. "Fictionem" minime repperi! Andrew Dalby (disputatio) 15:25, 16 Februarii 2011 (UTC)
Intellego quaesoque te des veniam. Quid tuum consilium est? --Martinus Poeta Juvenis 15:42, 16 Februarii 2011 (UTC)
Do libenter, mi Martine! Re vera incertus sum; "Valachia" potius reiicio quia est etiam nomen regionis; de "Rumania" dubito quia (si recte memini) gubernium huius nationis recenter eam orthographiam reiecit; "Dacoromania" (de quo nomine fontes habemus) accipere possum si volumus movere. Sed praesertim opiniones aliorum volo audire. Andrew Dalby (disputatio) 17:23, 16 Februarii 2011 (UTC)
Iam Hondius nomine "Romania" utitur, vide [4]--Utilo 14:28, 28 Februarii 2011 (UTC)
Vide etiam en:Name of Romania (etiam Theodisce, Francogallice, Dacoromanice)!--Utilo 20:49, 2 Martii 2011 (UTC)

"Dacoromania" habemus etiam in documento pontificio, quod verbis "Slavorum Apostoli" incipit: [5] ("In alia exinde loca Christianismus transiit; quin proximam etiam transgressus Dacoromaniam, pervenit in antiquam Rus' Kioviensem [...]"). MARCVS (disputatio) 04:42, 15 Augusti 2013 (UTC)