Disputatio:Rodigium

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Movenda: Rodigium neque Rhodigium[fontem recensere]

Rectus est "Rodigium"; "Rhodigium" est graphia humanista (et humanisti Rhodigini se appellaverunt) sed dictionaria "Rodigium" scribunt. --Achillus 12:33, 26 Augusti 2011 (UTC)[reply]

Per me nihil obstat! Andrew Dalby (disputatio) 13:17, 26 Augusti 2011 (UTC)[reply]
Nuada mutavit omnia in re, Categoria:Rhodigium creavit et in disputatione nulla scripsit. Wikipedia:Do not disrupt Wikipedia to illustrate a point? --Achillus 06:49, 2 Septembris 2011 (UTC)[reply]
Nuada rarius in disputationes intervenit! Oportet, Achille, in pagina Nuadae disputationis Nuadam ad hanc disputationem convocare. Sed n.b. necesse est fontes addere pro orthographia "Rodigium" -- et pro "Rhodigium" si habes -- et illa dictionaria, quae "Rodigium" praebent, nominatim citare. Fontibus non iam citatis haud convenit movere. Andrew Dalby (disputatio) 08:52, 2 Septembris 2011 (UTC)[reply]
A! sed veniam da. Nunc intellego fontem iam pro hoc nomine citatam, et (si recte distinguo) Nuadam nomen mutavisse sed citationem intactam dimisisse. Id, si re vera fecit, pro certo male fecit! Reverto igitur et egomet in paginam eius nuntium pono. Andrew Dalby (disputatio) 09:08, 2 Septembris 2011 (UTC)[reply]
Id nunc feci. Categoriam Categoria:Rhodigium pro tempore delevi; oportet hanc disputationem ad finem conducere. Andrew Dalby (disputatio) 09:17, 2 Septembris 2011 (UTC)[reply]
Etiam Castiglioni, Mariotti, IL (dictionarium Italiane-Latine) scribit Rodigium. --Achillus 11:59, 2 Septembris 2011 (UTC)[reply]

Mi paenitet Nuadam nunquam hic regressum esse post has res dictas; sed quid faciendumst? nisi paginam movere sicut suasisti. Nunc igitur moveo. Andrew Dalby (disputatio) 15:38, 9 Septembris 2011 (UTC)[reply]