Disputatio:Religio Graeca

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Pagina recensenda?[fontem recensere]

Haec pagina (sicut hodie stat) easdem fere res recitat quas et pagina Mythologia Graeca. Sed re vera "religio" alias res debet dicere, et praecipue quomodo Graeci de rebus sacris credebant et agebant. Igitur magnam partem rerum quas hic reperio cum "Mythologia Graeca" contribuere volo, minorem partem rescribere. An quis disputare vult? Andrew Dalby (disputatio) 19:47, 2 Decembris 2013 (UTC)[reply]

Consentio. Puto en:Ancient Greek religion bonum exemplum esse; forsitan possimus solum summarium breve hic includere (cum nexo ad Mythologia Graeca). Lesgles (disputatio) 17:51, 4 Decembris 2013 (UTC)[reply]
Consentio de rescribere (radice/radicale). Enim 'Be Bold' /ausus fi. Etiam velim adiuvare. Nam, non coniungamus (merge)utrumque quod mythologia est res fabula et religio sicut tua dicta est res sacris credentium , ritualisque etc.Jondel (disputatio) 11:14, 5 Decembris 2013 (UTC)[reply]

Fiderum, quamvis forma rationi grammaticae congruens sit, vix umquam in usu fuit, nam fides singulare tantum fuit et remanere debet. Constat Romanos etiam opinione usos esse, cum de fide dis habenda loquebantur, sicut Cicero disserens de natura deorum 3.11 "Grave etiam argumentum tibi videbatur, quod opinio de dis inmortalibus et omnium esset et cottidie cresceret." Neander (disputatio) 19:59, 8 Novembris 2014 (UTC)[reply]

Gratias tibi pro admonitione. Ergo in hac locutione (ex en:Judaism), opiniones pro faiths scribere debemus?—"Some Renewal Jews . . . borrow freely and openly from Buddhism, Sufism, Native American religion, and other faiths." Just checking! IacobusAmor (disputatio) 20:37, 8 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Ibi neque "fides" neque "opiniones" sed "religiones" (dico ego). In sententia Anglica quam citas, faiths loco religions ad repetitionem evitandam introducitur. Andrew Dalby (disputatio) 21:53, 8 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Ita vero. Equidem sententiam ab Iacobo prolatam ita Latine reddiderim: "Aliquot Iudaei redinduti ... libere et aperte ritùs petunt ab alienis religionibus, sicut a Buddhismo aut a Sufismo aut a caerimoniis Indorum Americanorum." Quin etiam ita: "... libere et aperte alienas imitantur religiones, sicut Buddhismum aut Sufismum aut caerimonias Indorum Americanorum." Neander (disputatio) 06:57, 9 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Similiter musicae, -arum (figura pluralis) annon? Exempli gratia, vide "the different Celtic musics have much in common" (en:Celtic music). IacobusAmor (disputatio) 13:35, 9 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Equidem "non" responderim, nam musica,-ae singulare tantum est, musica,-orum autem plurale tantum (sensu quidem singulari aut non numerabili); itaque *musicae,-arum non dicitur. Quod ad Angl. musics attinet, ut sensum et colorem rectum intellegam, scire velim, quo alio modo Anglice dicas istam quam protulisti sententiam. An agitur de tam tenui discrimine, quod paraphrasi verti non possit? Neander (disputatio) 21:34, 9 Novembris 2014 (UTC)[reply]