Disputatio:Murcianum

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia
(Redirectum de Disputatio:Regio Murciae)

Curnam omnia nomina Valentianice sunt?[fontem recensere]

Hoc scire velim cur hac lingua omnia nomina descripta sint cum in regione Murciae tantum Hispanice loquamur. Mea sententia sensu caret, et si valentianice dicere vultis quidni anglice, gallice, germanice, catalaunice, italice... Re vera non intelligo, mihi dicatis cur sic feceritis. Praeterea, si quis voluerit eam linguam addere, dicat "valentianice", quia ab adiectivo rerum originem ducit. Eadem de causa dicimus "hispanice" neque "hispane".--Alfonsoz (disputatio) 20:21, 13 Ianuarii 2014 (UTC)[reply]

Bona quaestio. Pagina ab anonymo/anonymis recentius elaborata est. Fortasse alii non iam viderunt magnum pondus nominum vernacularium ... Oportet maximam partem nominum, tam Hispanicorum quam "Valentianorum", removere. Nomina Hispanica (et alia si relevant) dare oportet non hic sed in paginis de locis singulis. Si id corrigere vis, Alfonsoz, pro certo potes. Andrew Dalby (disputatio) 20:44, 13 Ianuarii 2014 (UTC)[reply]