Disputatio:Praeses

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Praeses, -idis est verbum solitum! Iustinus

Etiam cogitabo, sed vide Nuntii (novo)latini Finnici!Gbust 18:43 apr 7, 2004 (UTC)

Bene, haec est unde disputationes oriuntur! Nam fontes praecipui et praeclarissimi Neolatini omnes inter se discrepunt. Sed me iudice praesidens est nimis "temporalis" nam est re vera aliquis qui praesidet neque ille qui "praesessor" ist. An diffusius loquor? Quidquid id est, fortasse opus erit pagina de his fontibus atque inter eis discrepantiae notae dignissimae. Iustinus

Praesidens[fontem recensere]

"Latinitate mala praesidens"... sed dicendum est hanc vocem apud Tacitum inveniri: "saevitia ac superbia praesidentium" (Annales 3,40). MARCVS 23:21, 26 Decembris 2011 (UTC)[reply]

Ita, sed fortasse non eadem omnino sententia? Intellego potius "superbia eorum qui praesidebant" neque "suberbia eorum qui praesides creati erant". Dico igitur ego non "Latinitate mala" sed "Latinitate haud exacta". Andrew Dalby (disputatio) 09:42, 27 Decembris 2011 (UTC)[reply]

"Praesidens rei publicae" Austriae[fontem recensere]

Anulus, secundum legem cum inscriptione "sub auspiciis Praesidentis"

Lex Austriae anno 1952 statuta (et adhuc valida) praesidem foederalem Austriae (Theod.: Bundespräsident, Latine fere "praeses foederalis") Latine Praesidentem rei publicae appellat, vide hanc legem. Anno 1952, legati populi inter verba "praeses" et "praesidens" verbum "Praesidens" eligerunt, vide disputationem in consilio nationale (pp. 3139–3142) et disputationem in consilio foederale (pp. 1527–1533). --UV (disputatio) 20:53, 27 Septembris 2012 (UTC)[reply]

Habemus commentationem: Praesidens rei publicae (Austria). --UV (disputatio) 21:49, 26 Februarii 2017 (UTC)[reply]