Disputatio:Praepositio (grammatica Latina)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vocabulum[fontem recensere]

De: "Praepositio est vocabulum indeclinabile, quod duo alia vocabula iungit inter se." Sed vide Cassell's: vocabulum = "a name, appellation . . . As grammat[ical]. t[echnical]. t[erm]., a noun substantive." Ergo Vicipaedia ut videtur nobis dicit praepositionem esse nomen substantivum: 'A preposition is an indeclinable noun, which connects two other nouns to each other'. IacobusAmor 04:44, 15 Ianuarii 2009 (UTC)Reply[reply]

Fortasse verbum melior esse? Etiam dico, fortasse haec pagina ad praepositiones Latinas movendam esse, quod de praepositionibus in linguiis aliis non est.--Xaverius 09:25, 15 Ianuarii 2009 (UTC)Reply[reply]

DE PRAEPOSITIONIBVS[fontem recensere]

Rafaelgarcia,

Quia non semel mutavisti res, quas non parvo tempore nec minore labore scripseram, quaero a te:

  1. Qua ex causa dicis praepositionem non esse vocabulum, si hic usus non est linguae Latinae alienus?
  1. Praeterea, verbum iungendi magis aptum est grammaticorum usui quam verbum petendi. Cur ergo sic urges mutationem verborum?
  1. Deinde, cum praepositionis definitio, quam praebuisti, sit minus clara, cur definitionem meam non conservasti?

Rogo, sodes, ut tres ultimas mutationes tuas abroges.

Romanus Felix.

Amabo te, Romane, lege de grammatica Latina antequam de ea scribere conaris! Vocabulum Latine idem dicit ac nomen substantivum. Vide lexicion tuum.Cave: 1. verbum in grammatica dicit pars orationis quae actionem indicat. Dictum vel dictio vel pars orationis in grammatica dicitur "word". 2. Multae res iuguntur nomina sicut suffixa, nomina adiectiva, nomina numeralia, verba, et coniugationes! Definitio praesens non est minus clara quam tua, evidenter.--Rafaelgarcia 02:04, 24 Aprilis 2009 (UTC)Reply[reply]

ITERVM CONSIDEREMVS REM[fontem recensere]

Rafaelgarcia,

Non sum adversarius tuus, neque ita consideres quod scripsi, quasi te contumelia afficere velim. E contra illuc tantum intendi, ut mecum cogites de componendo commentario.

In maerore enim tunc fui, non modo quia mutavisti res, quas scripseram, verum etiam quia, perfecto opere tuo, et Latinitatem et scientiam tuam in dubium vocasti, quasi pro explorata non haberes facultatem tuam.--Romanus Felix

Ego paginam non scripsi, et quidem dubio instar et ergo, quae petunt genetivum re vera praepostiones sunt. Fortasse qui grammaticam latinam melius scit, potest corrigere eam.--Rafaelgarcia 02:04, 25 Aprilis 2009 (UTC)Reply[reply]

Quare enixe propono, ut definitionem una recogitemus. Novam rem scripsi, quam infra poteris legere. Quid vides de nova re?--Romanus Felix ( ambo subsigna commentationes in paginis disptuationibus)--Romanus Felix

Praepositio est particula indeclinabilis, quae non apparet sola in oratione, sed coniungitur substantivis, adiectivis, verbis et adverbiis, ut intra orationem ostendat eorum munera grammatica. Unica ergo praepositionis functio est indicare munus grammaticum vocabuli, quod introducit.--Romanus Felix
Hoc lemma infectum videtur, amice. Quia "quae non aparet sola in oratione" haud quidquid dicit. Nullum dictum enim extra inteiectionem umquam apparet solum in oratione! In lingua latina praepostio est adverbium speciale quod petit nomen casu ablativo aut accusativo; cum praepositio alio modo adhibeatur, hoc est vi adverbiali, re vera adverbium est nec praepositio tantum. (De hoc melius in pagina disputationis praepositionis disputatur. Movebo hanc disputationem ibi mox.)--Rafaelgarcia 01:56, 25 Aprilis 2009 (UTC)Reply[reply]
Et iam dixi antea. Unica functio non est idnicare munus grammaticum, quod casus grammaticus iam indicat munus grammaticum sine praepositionibus !!(It is not the UNIQUE function of prepostions to indicate grammatical function, since cases already indicate function without prepositions!!). Loqueris de lingua latina??--Rafaelgarcia 02:52, 25 Aprilis 2009 (UTC)Reply[reply]

Praepositionum origo[fontem recensere]

In lingua Latina, pluraeque praepositiones ex adverbiis ortae sunt. Sunt multa adverbia, quae funguntur muneribus praepositionus. Etiam sunt praepositiones, quae interdum vim adverbialem habent, e.g. "Circum eo", "Ante eo", et "Propter eo". Interdum possumus idem dicere vi adverbiali ac vi praepositionali, e.g. "illo propter" (propter ut adverbium) = propter illum (propter ut praepositio).--Romanus Felix

INTERROGATIO[fontem recensere]

Rafaelgarcia,

Post factum sedulum et serium de re studium, quaero utrum licebit mihi definitionem corrigere et emendare.

Romanus Felix.

Nescio quid rogas...Si tibi licet hanc paginam emendare? Videlicet omnes usores semper paginas emendare possunt secundum nostras leges.--Rafaelgarcia 00:53, 26 Aprilis 2009 (UTC)Reply[reply]


Maximas gratias.

Romanus Felix.

An sit tabula omnium praepositionum separanda[fontem recensere]

Modo huius paginae retractationem coepi. Quamvis certe nondum matura sit, nihilominus iam proponere audeo, ut recensio omnium praepositionum longissima ex hac pagina moveatur ad propriam paginam creandam. Num quis est, cui non videatur? --Laurentianus (disputatio) 22:31, 22 Iunii 2014 (UTC)Reply[reply]