Disputatio:Polypharmacia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"Polymedicatio"[fontem recensere]

Pro polypharmacy, vocabulo Anglico, fortasse melius multimedicatio? Hoc poly elementum Graecum, sed medicatio Latinum est. IacobusAmor (disputatio) 10:28, 31 Maii 2017 (UTC)

Recte mones, mi Iacobe. Hmm ... Is qui multa medicamenta sumere solet Graece iam a Galeno "polypharmacus" appellatur (Galen has a word for it, old English proverb); unde Neograeci verbum πολυφαρμακία "polypharmacia" derivant (vide e.g. Victionarium Neograecum wikt:el:πολυφαρμακία). Aliis linguis aliis modis, sed etiam Batavice Polyfarmacie habes. Fortasse polypharmacia nobis utilis erit?
Rubrica "pharmacovigilantia" idem problema monstrat. Andrew Dalby (disputatio) 13:31, 31 Maii 2017 (UTC)
Salve Iacobe et Andrew: consiliorum vestrorum gratias vobis ago. Si medicamentorum supra modum (supra numerum, non dosin) usum cum verbo polypharmaciae rectius descriptum est, superscriptionem mutemus! Andreas Raether (disputatio) 18:43, 31 Maii 2017 (UTC)