Disputatio:Poëta laureatus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

laureare?[fontem recensere]

Vox laureare, hac in pagina adhibita, tracta esse ab adiectivo laureatus (proinde quasi sit participium perfecti passivum, exemplo coronatus a coronare) mihi videtur. Suntne testimonia vocis laureare in lingua classica? --Bavarese (disputatio) 07:45, 25 Aprilis 2019 (UTC)[reply]

Vale mi Bavarensis, libenter quaestioni tuae respondebo. Verbum "laureatus" apud Ciceronem invenitur, e.g. in "Murena", 88 atque in Att. 7, 10, 1 alibique. Tamen non extat verbum "laureare". Laureatus igitur omnino non participium perfectum est sed simplex adiectivum derivatum a verbo "laurea". Multa adiectiva eiusdem formae sunt : sicut "rosatus" (non extat verbum "rosare"), ""rostratus" (non extat verbum "rostrare"), "capillatus" (non extat verbum "capillare") etc... Exoptans hoc tibi utilitati fore, ago tibi infinitas gratias. Vale.--217.136.73.87 08:51, 27 Aprilis 2019 (UTC)[reply]