Disputatio:Penicillinum

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Formulam FD ref addidi quia de suffixo dubitavi; confer nomina feminina fere omnium linguarum Europaearum. Nunc enim penicillinam in decreto Vaticano repperi, et in alio penicillinum medicamentum (usum adiectivum). Itaque puto paginem ad penicillinam movendam esse. Lesgles (disputatio) 17:11, 25 Septembris 2015 (UTC)[reply]

Dissentio! In pharmacia e.g. in homoeopathia id pharmacon "penicillinum" nominatur. Quod mihi gravius videtur quam usus in aliis linguis. In verbis a te citatis e Vaticano ego penicillinum quasi substantivum lego. Bis-Taurinus (disputatio) 16:39, 26 Septembris 2015 (UTC)[reply]
Quaeso igitur, fontem adde! Consentio, usus pharmaceuticus ambiguo usui Vaticano praeferendus est. Lesgles (disputatio) 18:47, 26 Septembris 2015 (UTC)[reply]
Tandem respondeo. :) Bene dixisti; fontem huius nominis nunc addidi, fortasse meliorem quia paulo maius contexti Latini habet. Lesgles (disputatio) 00:56, 24 Aprilis 2016 (UTC)[reply]