Disputatio:Panormus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Orthographia[fontem recensere]

In dubio sum, an orthographia "Panhormus" ad titulum nostrum idonea sit. Licet fontes antiquos hanc formam saepius adhibere, haec urbs historiam claram mediaevalem et recentem habet. Temporibus recentioribus, nisi fallor, scriptores Latini sine -h- multo saepius scribunt. Apud Hofmannum Panormus tantum videtur; apud Smith (qui de rebus classicis disserit) Panormus praeponitur. Cf. "archidioecesis Panormitana" etc. Etiamsi -h- silens recte inserendum sit, ab illis qui nomen Graecum Πάνορμος in Latinum simpliciter tranferunt "Panormus" scribitur. Andrew Dalby (disputatio) 09:56, 11 Aprilis 2018 (UTC)

Cassell's ait (1968:422): "Pănormus -i, and Pănormum -i, n. (Πάνορμος), a town on the north coast of Sicily (the modern Palermo). ¶ Hence adj. Pănormĭtānus -a -um, of Panormus." IacobusAmor (disputatio) 11:44, 11 Aprilis 2018 (UTC)
In libris classicis scriptura sine h vero rarum videtur: apud PHI video Panhorm- quadraginta exempla (apud Ciceronem, Livium, Plinium etc.) et Panorm- duo (tantum apud Livium). Forcellini insuper in suo Onomastico haec ait:
PĂNHORMUS, i, f. 2. (Πάνορμος et Πανόρμος, ὁ et ἡ) nom. geogr. — a) Scribitur (Georg. Lübk., al.), sed minus recte, etiam Panormus sine aspiratione, in Itin. Ant. p. 91., 97. et 648.; Panhormus vero (V. infra sub c) in optt. mss., inscriptt. et edit. libr. — b) Forma duplex est, sc. Panhormus (Panhormos) f. communior, et etiam Panhormum n., ut ap. Plin. 3. Hist. nat. 8. 14. (90). — c) Etymon ducunt alii a Phoen. panhorm, i. e. magna rupes v. scopulus. — In mss. et edit. libr. etiam Panh. decurtatum occurrit (V. Zumpt, Cic. Verr. 2. 63. p. 304. et Tzucke, Mel. II. p. II. p. 574.); alii vero ex Gr. πάνορμος, a πάνυ et ὅρμος v. ὁρμή = peropportunus portus sive ad solvendum sive ad appellendum; vel a πᾶς, omnis et ὅρμος = tota statio v. portus ob spatiosum sinum a Graecis dictus, olim Machanath = campus.
Sed recte dicite de historia posteriore. Si "Panormus" restituere volumus, non recusabo. Lesgles (disputatio) 21:45, 15 Aprilis 2018 (UTC)
Etiamsi "Panormus" in titulo nostro restituitur, possumus dicere "Panormus[1] (auctoribus classicis, melius ut videtur, Panhormus)[2] ...". Andrew Dalby (disputatio) 08:55, 16 Aprilis 2018 (UTC)