Disputatio:Panagiotes Picrammenus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Orthographia[fontem recensere]

Secundum normata nostra, rectius "Picrammenus"? Andrew Dalby (disputatio) 14:49, 16 Maii 2012 (UTC)[reply]

Sed nomina familiarum numquam latinazavimus ut putavi ... --Schulz-Hameln (disputatio) 15:34, 16 Maii 2012 (UTC)[reply]
Recte. Sed nomen familiae non est Pikrammenos: est Πικραμμένος. Hic ergo (sicut de omnibus nominibus in scripturis non-Romanis expressis) quaestio nobis posita non est, an Latinizare oportet, sed, quomodo translitterare oportet. Ad nomina Cyrillica, Indica, Iaponica etc. translitteranda, systemate internationali utimur. Ad nomina Graeca translitteranda, est nullum systema internationale; est autem (gaudeamus igitur!) id systema quo Romani antiqui usi sunt. Apud Vicipaediam hoc systemate usi sumus. Vide VP:TNP#Translitteratio seu Romanizatio: "Nomina Graeca sunt translitteranda more Romanorum."
Ob hanc rationem, suadeo "Picrammenus", sicut iam antea "Capodistrias", "Cumundurus", "Benizelus" etc. Andrew Dalby (disputatio) 16:05, 16 Maii 2012 (UTC)[reply]
Gratias tibi ago, in diem sapientior fio auxilio vicpaedianorum ;-). Idcirco hanc paginam moveas. Sed te rogo, an haec nomina familiaria Graeca et in casus diversos flectenda sunt?--Schulz-Hameln (disputatio) 16:18, 16 Maii 2012 (UTC)[reply]
Statim admitto: hanc rem, sicut omnes res apud caram Vicipaediam nostram, licet e novo disputare si vis, amice Schulz-Hameln! Usque ad hodie, ei qui paginas de Graecis hodiernis scripserunt sunt (a) ego (b) Utilo (c) ... perpauci alii ... (d) tu! Utilo et ego nomina neo-Graeca declinamus sicut antiqua, si possibile sit (et saepe possibile est). Fortasse Utilo sententiam suam addere vult ... Andrew Dalby (disputatio) 17:55, 16 Maii 2012 (UTC)[reply]