Disputatio:Pan (satelles)

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De genere[fontem recensere]

Sine cura, sine explicatione mutationem a Demetrio Talpa factam reverti. Date veniam.

Verbum "satelles" genere neutro scripsi. Id feci quia hoc verbum per lexicographos genus commune habet. Satelles in scientia astronomica neque homo neque mulier est sed res inanima: ergo (mihi dixi) neque genus masculinum neque femininum sed neutrum postulat. De qua re quid dicunt alii? Andrew Dalby (disputatio) 11:32, 8 Maii 2019 (UTC)[reply]

Hm... Mihi non plane certum est, sed putabam, ut "genus commune" vel masculinum vel feminum (si de femina dicitur, "Callisto Dianae satelles pulcherrima fuit") esset; nam si etiam neutrum, quomodo pluralis erit — e.g. "satellites artificialia"? Et cur non femininum — si "planeta" generis masculini est, et "planeta satelles" itidem. Demetrius Talpa (disputatio) 14:06, 8 Maii 2019 (UTC)[reply]