Disputatio:Palmariola

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Adnotationes[fontem recensere]

  1. Non "Artemisa" sed "Artemita" in libro laudato reperitur
  2. "deinde Columbaria": non ita se habere videtur, nam "Columbaria" iam apud Plinium (nat. 3.81) invenitur
  3. "Artemisia" etiam apud Plinium (ibidem) reperitur, sed idem locus esse videtur ac "Dianium" (hodie Gianuto; vide commentarium huic paginae additum, p. 150)
  4. Quae cum ita sint, si nomen antiquum volumus, quin Columbariam in titulo scribamus; sin autem nomen Latinum fonte attestatum hodierno nomini simile malumus, quin Palmariolam in titulo scribamus. Utrum e his eligamus? Neander (disputatio) 17:27, 12 Octobris 2013 (UTC)[reply]
Solutionem claram non video. Apud Hofmannum sequentes commentationes inveni:
ARTEMISIA [3] sive ARTEMITA, insul. Tyrrhenica, Latinis Dianium, vulgo Gianuti. Stephani Breviator. [scriptum Graecum - ??] Imperito exscriptori siquidem notius erat nomen unius Musarum. Cluver. [1]
ARTEMITA civitas 500. stad. a Seleucia distans, ad orientem exposita. Strabo l. 15. Item insul. contra Acheloi fluv. Ostium, Artemia Straboni. Forte Artemisia Plinii l. 3. c. 6. est. Item insul. [scriptum Graecum]. Steph. Aliis est Van, urbs permunita, sub Turcis, non longe ab Arsissa lacu in Austrum. Cuius incolae ex parte Christiani sunt. Etiam Arthemita, Baudrand. [2]
Gianuti, insula maris Hetrusci, Dianium, Sinonia. [3]
Palmaiola, insula maris Tyrrheni, Artemita.
Palmarola, insula maris Tyrrheni, Palmaria, aliis Pandaria. Lesgles (disputatio) 18:47, 12 Octobris 2013 (UTC)[reply]
The notes in this translation of Pliny may also be useful:
"We next have Urgo704, a larger island, and Capraria, which the Greeks have called Ægilion705; then Igilium706 and Dianium707, which they have also called Artemisia, both of them opposite the coast of Cosa; also Barpana708, Mænaria, Columbaria, and Venaria."
"704 Now La Gorgona. 705 Both of these names meaning "Goat island." It is now called Capraia. 706 The modern Giglio. 707 Now Gianuto, opposite Monte Argentaro on the main-land. 708 These are probably the small islands now called Formiete or Formicole di Grossetto, Troja, Palmajola, and Cervoli." Lesgles (disputatio) 18:53, 12 Octobris 2013 (UTC)[reply]
Gratias tibi ago pro his, Lesgles! Profecto arduum est solutionem certam ostendere. Constat quidem "Artemisam" vocem nihili esse. "Artemita" in Hofmanni Nomenclatore ad insulam Palmaiola, sed in Lexico ad insulam Gianuti refertur. Apud Plinium Columbaria tenuiter (cf. comm.Angl.: "probably") cum insula Palmaiola coniungitur. Cum agnitiones toponomasticae plus minus ambiguae sint, forsitan tutissimum sit Palmariolam, nomen Latinum minime a nomine hodierno abhorrens eligere? Neander (disputatio) 14:35, 13 Octobris 2013 (UTC)[reply]
Consentio; forsitan possumus alias formas in notis dare. Et Artemisa citam mortem mori debet. Lesgles (disputatio) 17:24, 13 Octobris 2013 (UTC)[reply]