Disputatio:Ostunium

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De testimoniis eorumque fide & necessitate[fontem recensere]

Res mirabilis: nominum formarum silva, ac silvarum istarum duplicatio, sed paene nihil de urbe ipsa. Lector panem rogat sed lapidem recipit. Insuper: conlatores vere desudaverunt in fontibus colligendis, qui quidem praestigiae esse videntur, nam illis firma fides non est facienda. Exemplum: Forma Ostunium tribus fontibus confirmari videtur. (1) F. Sacco, Dizionario geografico-istorico-fisico; omnes tomos lustravi, sed formam non repperi; (2) Nomi d'Italia — fortasse, probare non potui; (3) Catholic Hierarchy: Ostunensis, quae forma, si diligentia utimur, ad formam q.e. Ostunum referri videtur. Re vera, optimus fons est Ciro Santoro: "Ostuni: etimologia del nome." Aliis fontibus vix opus est — nisi forte putamus commentationem Ostunii ideo scriptam esse, ut omnia lexica, quae umquam mentionem urbis fecerint, enumerentur. Censeo omnes fontes — excepta commentatione a Ciro Santoro scripta — delendos esse, nec nominum formarum duplicatione opus esse. Neander (disputatio) 08:14, 6 Iulii 2016 (UTC)[reply]

Fac sicut melius tibi videtur; pagina enim minime usque adhuc normis nostris consonat. Catholic Hierarchy utile est de adiectivis citare, non de nominibus substantivis. Apud fontem unum, scilicet Alessio, haec verba repperi: "Ostuni (Hostineum, Astuneum, Ostuneum) potrebbe essere un locativo di Histonium dell' Abruzzo, forse fondazione illirica." (Alessio, "Appunti di toponomastica pugliese" p. 184) Ibi igitur tria nomina referuntur quae formam Latinam habent. Andrew Dalby (disputatio) 14:09, 6 Iulii 2016 (UTC)[reply]