Disputatio:Organizatio

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Rogo ut testimonium perhibeatur de huius verbi Latinitate. Maluerim enim hanc commentationem et vocabulum organisationis omnino a Vicipaedia relegare atque prohibere. Quod si non conceditur, veniam peto ut organisatio scribatur, non nescioquo Anglico vel potius Americano more organizatio.--Ceylon 21:36, 22 Aprilis 2008 (UTC)[reply]

Quomodo verbum Graecum οργανον organon, suffixo verbali -ιζω -izo adiecto, meretur s loco z? Romani scripserunt baptizatio, bombizatio, gargarizatio. Unde haec s Graecophoba derivatur? Et quid ad rem pertinet, quod Americani scribunt? —Mucius Tever 00:13, 23 Aprilis 2008 (UTC)[reply]
Verbum organizatio legitur apud Words ubi dixit:
organizatio, organizationis  N (3rd) F   [GXXEK] NeoLatin uncommon
organization;
--Rafaelgarcia 00:41, 23 Aprilis 2008 (UTC)[reply]
Nihilominus, amice, maluerim quoque cum Ceylon hoc vocabulum relegari et prohiberi! IacobusAmor 02:35, 23 Aprilis 2008 (UTC)[reply]
Nonne dicit idem quod sodalitas?--Rafaelgarcia 02:38, 23 Aprilis 2008 (UTC)[reply]
Pudet me de orthographia errasse - quin etiam verbum Graecum, quamquam perrarum exstat ὀργανίζω. Quod autem ad fontem nominis attinet, nullo modo solo indice Words nisus persuadeor organizatio Latine dici posse.--Ceylon 05:56, 23 Aprilis 2008 (UTC)[reply]
PS. Fontes Neolatinos attulit Alex et ipse inveni. Nihilominus barbarismus est, quem si vitare conamur, certe non errabimus. Praeterea cavendum est quia organizatio apud fontium illorum auctores quidem non idem valet atque verbum quod ab eo derivatum linguae plurimae populares acceperunt; praecipue enim non significat institutum sicut e.g. Consociatio Nationum.--Ceylon 08:57, 23 Aprilis 2008 (UTC)[reply]

Definire hoc terminum ut societas humana est usare definitionem non principalem; bene definire vocem est dare significatum essentialem primum deindeque significatos consequentes seu secondarios. Sicut definitum, articulum male scriptum est. Videtur quidem quod auctores articuli significatum vocis anglicanae vulgarem respexerunt nimis. [Scripsit usor ignotus 72.249.135.22]

Respiciendum est etiam quod "(e vocabulis Graecis ὄργανον 'instrumentum' et ὀργανίζω 'instruo')" illud falsa docet, nam ὀργανίζω verbum in Graeca lingua non invenitur ullius aetatis. Graece ὀργανόω, Neograece οργανώνω. Et "organizatio" Graece ὀργάνωσις (Neogr. οργάνωση et fortasse οργανισμός) dicitur. --Neander 19:14, 10 Iunii 2008 (UTC)[reply]
Exceptione ut solet confirmatur regula, nam legimus apud Liddell-Scott: "ὀργανίζω = ὀργανόω, cited from Hipp.".--Ceylon 19:23, 11 Iunii 2008 (UTC)[reply]
Liddell-Scottio nunc bis inspecto hoc lemma ὀργανίζω non lego. O rem miram! Punctum caecum? Nec Thesauro linguae Graecae electronico usus quicquam erui. Et quisnam est "Hipp."? Hippolytus? Locum ipsius textus videre velim. || Quamquam quid de illis? Equidem facile Alexio (infra) hoc concedo: suum sequatur quisque gustum. Et denique dubito, an re vera expediat sine organizationis voce rem gerere in mundo hodierno. --Neander 02:26, 12 Iunii 2008 (UTC)[reply]
Nil mirum, quia editionem antiquiorem (anno 1897 imprimatam) laudavi. "Hipp." compendio scribit pro Hippocrate, quem autem perscrutatus nil inveni. Aut dormitasse aut operum exemplaria nondum emendata legisse videtur Liddell noster.--Ceylon 17:14, 12 Iunii 2008 (UTC)[reply]

Apud fontem tertium invenis "Hoc organizationem communitatis nationum exigit capacem" quod est fere signigicatio moderna quae ergo in ecclesiae catholicae lingua inveniri poetest. Sed hac in pagina primo fontes Latini praebentur et secundo alia verba quibus haec res forsan Latinius exprimi potest. Quisque secundum suum gustum agere potest. --Alex1011 19:44, 11 Iunii 2008 (UTC)[reply]