Disputatio:Olympia (certamina)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pagina honorata Olympia (certamina) fuit pagina mensis Augusti 2012.

Pagina Mota[fontem recensere]

Paginam moturus longam causarum expositionem scripseram, quae proh dolor longior erat quam quae a Vicipaedia servaretur. Id de causa hic repeto:

Romani solebant hos "ludos" vel "Olympica certamina" (e.g. Plaut. Men. 2.3.59) vel "Olympia -orum" (e.g. Cic. Div. 2.70.144) nominare. Horatius, sane, metri causa ponit "Olympiorum ludicrum", sed nos oratione soluta scribere solemus, et praeterea nonnulla ligamina in Olympia (certamina) iam feceram. --Iustinus 19:55 nov 5, 2005 (UTC)
Care Jchthys, titulus commentarii a nomine Olympia ad nomen Olympica mutavisti. Unde hoc nomen substantivum, Olympica? Secundum Cassell's Latin Dictionary (1968): "Ŏlympia -ōrum, n. the Olympic games : Cic." Secundum White Latin Dictionary (1938): "Olympĭa, -ōrum, n. (sc. certamina or sacra) The Olympic games (held every four years at Olympia)." IacobusAmor 00:06, 21 Ianuarii 2009 (UTC)

Medalia an Nomismata?[fontem recensere]

Ante legendum vide hunc. Iustinus fontem bonum habet. Mihi nomisma esse melior quam medalia videtur. Utro verbo uti debemus? Sinister Petrus 03:59, 20 Augusti 2006 (UTC)