Disputatio:Numerus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Caput "Quantitas"? - "Quotiens"? Robin Patterson 06:23 ian 25, 2005 (UTC)

giorno

De etymologia[fontem recensere]

Dubito, an "quid dixerit Isidorus" huc pertineat. (1) De nominibus singularum cifrarum agit, non de numeri etymologia (praeter quod falso dicit numerum a nummo esse). (2) Quippe cum haec symbola non fabuletur sed res serias tractet, nonne meliores fontes afferre debeamus? --Neander 20:57, 15 Augusti 2010 (UTC)[reply]

Consentior. Fortasse Isidori nugae melius placeant in symbola nomina numeralia, ubi initium iucundum faciant, a quo gravius rem tractare possimus? --Ioscius 21:23, 15 Augusti 2010 (UTC)[reply]
. . . sive in symbola Numeri Romani? --Neander 22:02, 15 Augusti 2010 (UTC)[reply]
Nomina numeralia mihi videtur aptius locus esse, nam de vocabulis tractant, numeri Romani autem de signis/symbolis. Quid putas, mi Neander? --Ioscius 08:24, 16 Augusti 2010 (UTC)[reply]
Ni fallor, nomina numeralia ad omnes mundi linguas pertinebit (in aliis quidem Vicipaediis ita esse videtur), cum Isidorus de Romanis tantum loquatur. Sed mea non magni refert. (Ceterum censeo Isidorum apud nostram Vicipaediam nimio in honore haberi. Medium aevum iam praeteriit. :–)  ) --Neander 10:41, 16 Augusti 2010 (UTC)[reply]
Veniam des mihi diu non respondenti. Consentio Isidorum rebus in scholasticis hodiernis fidem non facere. Initium autem interdum dat quo res gravius tractari possit sicut, mea quidem sententia, hic. Quoque monstrat unde historiae radices tua methodus historico-comparativa acceperit =] Quidquid id est, suasum est eum in numeris Romanis habere. -- Ioscius 17:30, 28 Augusti 2010 (UTC)[reply]

Dē Māyōrum numerīs - imāginam dīcō, quae in dextrā superiōre parte huius pāginae vidētur[fontem recensere]

Titulus prior ("Numeri Mayorum indorum de America meridionali.") mihi 'mediaevālior' vel potius Rōmānicior vīsus est. in "Numeri Mayorum Indorum Americae meridionalis " mūtāvī ("Indī" est nōmen gentis).


Obiter vōs quaerō num liceat in pāginīs "rērum" logitūdinēs indicāre (ut ego hāc in disputātiōne faciō)? Nam gaudeam scrībēns:

"Numerī Māyōrum Indōrum Americae merīdiōnālis" :-)

Cum enim nōn saepe audiāmus verba Latīna, quōmodō fīat, ut vōcālīs longās discāmus? 217.252.114.16 00:15, 19 Iunii 2011 (UTC)ŪĒLN[reply]