Disputatio:Noam Chomsky

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagina honorata Noam Chomsky fuit pagina mensis Septembris 2012.

Decennium[fontem recensere]

Neminem censeo "decennium 196" (pro "annibus 1950") intellecturum esse, Iacobe. "Decennium" in nexibus utamur, sed non in textu ipso. Mattie (disputatio) 16:53, 3 Septembris 2012 (UTC)

Ellipsis[fontem recensere]

Si ". . ." in textu scribimus, potest fieri ut puncta inter duas lineas dividantur, quod nolimus. Ergo "…" aut "..." uti possimus (equidem "…" compromissionis causa!), sed punctis illis spatio abiunctis adverser. Mattie (disputatio) 16:53, 3 Septembris 2012 (UTC)

Bibliographia illa[fontem recensere]

Apud Vicipaediam Anglicam, unde commentationem contuli scilicet, caput "Bibliographia" textu vacat nisi nexu illo ad "Bibliographia Noam Chomsky" ducenti, fortasse propterea quod bibliographia Chomskii multo longior est quam ut in symbola ipsa includatur! Recensio igitur amici nostri sine nomine revertenda mihi videtur. Mattie (disputatio) 17:00, 3 Septembris 2012 (UTC)

Aegre consentio res bonas (si re vera bona sit: librum enim non cognosco) delendas. Melius erit aut bibliographiam paulo ampliorem hic facere, aut paginam bibliographiae separatam incipere. Quid dicis? Andrew Dalby 08:58, 5 Septembris 2012 (UTC)
Notam absconditam addidi, quae usoribus bibliographiam alias scribendam esse patefaciat. Mattie (disputatio) 21:29, 5 Septembris 2012 (UTC)

Honores; bibliographia[fontem recensere]

Bibliographiam usque adhuc non habemus. Creabo in hac ipsa pagina bibliographiam brevem.

Honorum (et praesertim doctoratuum honoris causa) magnam partem removere volo. De hominibus re vera admirabilibus, enumeratio admiratorum taedet nihilque utile addit. Sed pro tempore abstineo quia haec pagina inter 1000 ordinatur! Andrew Dalby 09:09, 28 Septembris 2013 (UTC)