Disputatio:Nihil novi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ubi "nisi commune consensu" legitur? Neander 21:17, 6 Maii 2011 (UTC)[reply]

Nescio. Roga Helveticum, auctorem frequentissimum. IacobusAmor 21:34, 6 Maii 2011 (UTC)[reply]
Helveticum nostrum hoc quaesitum visurum esse confido. Neander 22:41, 6 Maii 2011 (UTC)[reply]
Credo in pagina iam explicatur quod "opus erat omnia consilia cum consensu omnium optimatum capisse." Nescio si "capisse" aptum, sed intellego quia: Nihil agendum erat in regimine nisi primum consensus omnium optimatum haberetur.--123.192.64.184 02:13, 7 Maii 2011 (UTC)[reply]
Ita quidem, sed dubito, an "nisi commune consensu" ad ipsum adagium pertineat. Cum "commune consensu" bonam Latinitatem violare videatur – debet esse "communi consensu" – eo magis fonte egeamus. Neander 16:45, 7 Maii 2011 (UTC)[reply]
De vicipaedia Germanica sumpsi: "(„ut deinceps futuris temporibus perpetuis, nihil novi constitui debeat per Nos et successores Nostros sine communi Consiliariorum et Nuntiorum Terrestrium consensu“)" --Alex1011 22:42, 7 Maii 2011 (UTC)[reply]
Bene! His in lineis Latina floret. :-) Neander 00:31, 8 Maii 2011 (UTC)[reply]