Disputatio:Moralistae Francici

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De moralistae vi definienda[fontem recensere]

Nonnullas emendationes adhibui iis locis quae mihi quidem videbantur a consuetudine sermonis Latini aliquantulum abhorrere. De rebus autem, primum definitionem Anglicam, quae ad moralistas dumtaxat Francicos pertinebat, praetermiseram quod in animo habebam universam et propriam moralistae vim magis generaliter definire.--Petrus Iustinus (disputatio) 20:20, 23 Iunii 2013 (UTC)[reply]

OK, amice, sed nexus quos in commentarium adscripseras nos in commentarios de:Französische Moralisten, en:French moralists, es:Moralistas franceses, etc., conducebat. IacobusAmor (disputatio) 12:08, 24 Iunii 2013 (UTC)[reply]
Amice, haec sunt quae de nexibus et locis mutatis tibi respondere possum:
Cassell's (Anglice): consuetudo 'custom, usage, habit' ; mos 'custom, usage, wont' (&c.). IacobusAmor (disputatio) 11:18, 27 Iunii 2013 (UTC)[reply]
Quorsum istuc? Dabam te verbum consuetudo adhibere ad literary tradition vertendum (quod ceterum numquam videtur id ipsum valuisse) si nihil aliud; sed nimirum non te fallit saepe verbum cuiusdam sermonis non omnibus viris par cuidam alius sermonis verbo esse neque omnino idem valere. Videto dum illam commentationem de more; quam tum animadvertes minime isti vi (tradition) convenire (immo vero in moribus versatur). Ac item, de nexu familia, quia verbum videlicet per translationem dictum est, pro verbo grex quod in malam partem accipiendum sit. Hi nexus igitur nihil iuvant eos qui legunt, quos immo in errorem rapere possunt.--Petrus Iustinus (disputatio) 15:00, 27 Iunii 2013 (UTC)[reply]
  • Certe Anglica haec verba habet guide living well; quae mihi quidem videor non latine his verbis reddi posse (nisi verbum pro verbo)in bene vivendum conducere.
  • Haec autem Anglica verba famous French stylists were moralists non necessarie illos olim fuisse clarissimos (in illo tempore cum floruerunt) significant; immo vero magis verisimile est intellegere nunc clarissimos esse (quamquam scilicet fuerunt olim). Namque quidam moralistae qui nunc clarissimi sunt non ita fuerunt et etiam quicumque nunc dicendi gratia laudantur, eo videlicet nunc clarissimi sunt.
  • Quod verbum pro verbo redditur, id minime est recta via ratioque ad res vertendas idcirco quia, praeter sermonis consuetudinem, aliorum sermonum alias aliquot significationes singula vocabula habent. Itaque dicendi genus sane significat 'style' cum quidem velis dicendi genus (vel modum) cuiusvis scriptoris vel generatim scriptorum describere et proprie in genera speciesve dividere et distribuere, velut Gallice: le style des auteurs du XVIe s. est plus chargé que celui des auteurs du XVIIe; le style de Molière est différent de celui de Racine. Sed hoc loco famous stylist significat eum qui dicendi vel scribendi gratia clarus est, id est ob eam causam quod eius genus dicendi praestare ceteris existimatur laudis cuiusdam gratia; item Gallice cet auteur a du style, est célèbre pour son style; ergo : dicendi (vel scribendi) laude clarissimus, quemadmodum Tullius passim dixit.
  • inter moralistas numerantur pro in moralistis correxisti. Quid ni? Num tamen putas haec verba in mediocribus oratoribus Latine et diligenter loquentibus numeratus est parum latine esse existimanda? --Petrus Iustinus (disputatio) 14:53, 25 Iunii 2013 (UTC)[reply]
Numerare praepositionem inter + acc. petit. Cassell's: numerare = 'to reckon, consider': "inter suos, Cic.; inter honestos homines, Cic. . . . Sulpicium accusatorem suum numerabat, non competitorem, Cic." IacobusAmor (disputatio) 11:25, 27 Iunii 2013 (UTC)[reply]
At, o bone, nulla de hoc est controversia! Id agitur: quamobrem pro recta loquendi ratione aliam (aeque rectam) rationem reposueris? Quam novus iste corrigendi est mos!
Nonne de ceteris rebus quicquam habes dicere?--Petrus Iustinus (disputatio) 15:00, 27 Iunii 2013 (UTC)[reply]
  • ‘Nexus, inquis, in commentarium de moralitate conducens, ut in en datus’ quem restituisti. Attamen, ut scripsi, istud commentarium de moralitate nullo modo huc convenit, immo contra rei confusionem iniicit quoniam id quod plerique moralistarum scriptorum proprium habent, ut eo ipso a philosophis differant, est a moralitate abire consideranda. --Petrus Iustinus (disputatio) 14:53, 25 Iunii 2013 (UTC)[reply]
De moralistae sive scriptoris moralis vi definienda, apparet duo discrimina esse:
  • 1° utrum generaliter comprehenda sit an de scriptoribus hactenus Francicis;
  • 2° utrum praeceptio de recte ac bene vivendo eius propria ducenda sit an secedenda.
Haec autem sunt quae reperiri possunt in paginis aliorum sermonum:
  • Germanica admonet ne commisceantur duae vires verbi moral, aut id quod ad mores describendas pertinet, moralistarum definitioni congruens, aut id quod ad praecipiendum de moribus pertinet (sc. die normative Ethik):Der Wortbestandteil "Moral" bezieht sich entsprechend nicht auf Gesichtspunkte normativer Ethik.
  • Hispanica versatur in iisdem rebus: Moralistas no en el sentido de defensores de una moral conservadora, sino, antes bien, de la crítica de las costumbres (mores), estos fueron agudos observadores de la mentalidad y el espíritu de su época.
  • Lusitanica de superiore versa est: Moralistas não no sentido de defensores de uma moral conservadora, mas sim criticos dos costumes e da (moral), estes pensadores foram atentos observadores da mentalidade e do espírito de sua época.
  • Italica proxima est ab Francogallica, sed omnes significationes, et generatim et particulatim, complectitur: Un moralista è uno scrittore che propone, in maniera discontinua, riflessioni sui costumi, le usanze e i modi di essere degli uomini, i loro caratteri e modi di vivere. Il moralista, in senso generico, è anche colui che «per carattere, per educazione o per cultura è portato a esaminare e valutare l’aspetto morale di qualsiasi questione o situazione» [1] o chi, nel senso di "moralizzatore", pretende, attraverso le sue parole, presunti insegnamenti e, più raramente, il suo esempio, di dare lezioni di comportamento morale.
  • Quarum equidem non existimo Anglicam esse dilucidissimam, constantissimam neque ad rem accommodatissimam.--90.83.107.161 16:36, 25 Iunii 2013 (UTC)[reply]


Multo enim plures scriptores hac notione comprehendi possunt, si quidem cum Anglica pagina Italica vel Hispanica confertur. Definitio quidem Francogallica quam secutus eram esse constrictior videri potest; verum tamen hoc habet laudis in proprio orationis generis consistere confusionemque vitare, cum haec in Anglica mentio "providing prescriptive rules" minime apta videatur esse quoniam plerique moralistarum nulla praecepta dederunt.--Petrus Iustinus (disputatio) 20:20, 23 Iunii 2013 (UTC)[reply]

Vidi commentationem e rebus generalibus in specialibus subito conversam! Licet tibi, Petre, si hoc tibi utilius videtur, sententias de "scriptore morali" aut "moralista" sub titulo generali rursus imponere et augere. (Video nomen Latinum "moralista" ab initio tam de Italicis aliisque adhibitum quam de Francicis.) Atque licet in una commentatione rem generalem cum specialibus comprehendere: liber es. Andrew Dalby (disputatio) 21:07, 23 Iunii 2013 (UTC)[reply]
Tibi, Andrew, gratiam ago quod tam propere ac diligenter respondisti. Equidem interim hanc commentationem linquam donec certiores aliquos auctores vel fontes invenerim. Namque hoc profecto difficilius est ac reconditius... --90.83.107.161 07:21, 24 Iunii 2013 (UTC)[reply]