Disputatio:Mixtura

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Cur "mistura" (forma Romanica). Apud antiquos semper mixtura. --Neander 23:06, 11 Augusti 2009 (UTC)[reply]

Secundum Lewis and Short mistura et quoque Hugh Cornelius Muldoon, Lessons in pharmaceutical Latin and prescription writing and interpretation (1916) (apud Google Books et Internet Archive), hoc substantivum recte scriptum est mistura, non mixtura. --Rafaelgarcia 01:27, 12 Augusti 2009 (UTC)[reply]
Erravi, quia inveni exempla multa mixtura. Ambae videtur rectae esse, et in vicipaedia mixtura multo praevalet. Moveone paginam ad mixtura?--Rafaelgarcia 03:56, 12 Augusti 2009 (UTC)[reply]
Rafael, haec scripsi antequam ea quae addidisti vidi.
Hmm ... mirabile visu et auditu! Lewis & Short igitur videntur verbum mixturae esse negare. Cum tamen textus philologicos inspicimus, paene nihil nisi mixturam invenimus; e.g. loci ex Quintiliano allati in editionibus quas inspexi cum x scribuntur. Oxford Latin Dictionary duo praebet lemmatis varietates, mixturam et misturam, quas quidem porro non describit. Velim has duas res observes: (1) Constat medicos (qui etiam "chemici" erant) lingua vulgari usos esse. Medici certe ut locuti sunt scripserunt, itaque mistura (non mixtura), mistum (non mixtum), Sestius (non Sextius), etc. Sed Quintilianum, qui Tullianum affectabat sermonem, nequaquam credo misturam scripsisse (nec credunt editores moderni), quamquam L & S ita persuadere conantur. (2) Constat in manuscriptis medii aevi lectionum varietatem (ne dicam farraginem) esse; nescio, qualem scholam criticam secuti L & S suum lemma scripserint, sed puto eorum rationem non esse omnino credibilem.
Haud dubito, quin et mixtura et mistura formae fuerint verae, quamquam "socialiter stratificatae" (ut Angl. "socially stratified" Latina veste induam). Credo verum esse misturam scribere, cum de termino chemicorum agitur; cum autem de Quintiliano aliisque rhetoribus agitur, mixturam certe esse scribendam duco. Restat, ut consideremus, an utile sit duas formas iuxta habere, misturam (e lingua vulgari et rustica) et mixturam (e lingua urbana). Si duo lemmata habebimus, sit ita. Quodsi unum tantum, mixturam praefero misturae, nam, nisi fallor, Latinitas Vicipaediae omnino urbanam normam expetere videtur. --Neander 04:21, 12 Augusti 2009 (UTC)[reply]
Ainsworth dat ambas, sed quoque anteponit mistura, et mirabile visu: pro mistura dat exemplum Lucretii rerum mistura et pro mixtura dat exempla Plauti et Lucretii. Et Wörterbuch der lateinischen Sprache By Wilhelm Freund etiam anteponit mistura, evidenter citans Lucretium, Plinium, Varrum, Suetonium. Statificatio secundum sphaeras sociales mihi non videtur exsistere.
Quia autem uniformitas pro encyclopedia opus est et iam Vicipaedia anteponit mixtura, quapropter suggero eam semper adoptare.--Rafaelgarcia 08:40, 12 Augusti 2009 (UTC)[reply]
De lexicis pervetustis (XIX saeculi) nescio, sed recentiores sicut OLD et TLL mixturam anteponunt, re vera TLL hanc solam formam praebet. Lucreti editores recentiores quos inspexi solam mixturam ex manuscriptorum varietatibus in textum approbaverunt. Stratificatio socialis certe exstat, sed ex grammaticis historicis exquirenda est. --Neander 13:19, 12 Augusti 2009 (UTC)[reply]
L & S s.v. misceo dicunt formas cum 's' esse "in many MSS. and edd., but is probably a corruption of copyists, representing the weakened sound of x in later times". Sed ut vidisti, habent verba ex mixt- composita in lemmatis sub mist-. —Mucius Tever 14:53, 12 Augusti 2009 (UTC)[reply]
Quod autem spectat ad mistum non est necessario quod spectat ad mistura et exempli causa misceo. Nam certe non habemus mixceo. Et certe fere omnes fontes chemici habent mistura Anglici et Germanici. Alii fontes poetici seu philosophici formas mistura et mixtura mixtim miscent. ;) (Etiam fontes chemici dicunt kilogramma nec chiliogramma, et semis nec dimidia, sed fontes recentes omnes chiliogramma et dimidia.)--Rafaelgarcia 16:38, 12 Augusti 2009 (UTC)[reply]
"Nam certe non habemus mixceo." Non habemus, sed habuimus. Constat enim misc(eo) ex radice Indoeuropaea *m(e)iǵ- / *m(e)iḱ- 'miscere' suffixo praesentiali -sk- addito factum esse. Ergo, *mik-sk- > Lat. misc- (per simplicitatem pronuntiandi: ksk > sk), sicut Gr. μίσγω 'misceo': *mig-sk- (per metathesin sonoritatis) > *miksgō (per simplicitatem) > misgō. --Neander 19:39, 12 Augusti 2009 (UTC)[reply]
Etiam 'mixtum', 'mixtura', etc. ex radice participiali fiunt utique neque ex radice praesenti. Ita habemus fingo → fictus, fictura, fictio; verto → versus, versura, versio; pasco → pastus, pastura, pastio—nihil refert radicis praesentis quae consonantes sunt huic radici. —Mucius Tever 22:30, 12 Augusti 2009 (UTC)[reply]