Disputatio:Meritocratia

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Cum in lingua Latina vocalis coniunctiva inter duas vocabuli compositi partes sit "i" (etiamsi altera compositi pars sit Graeca, sicut in "flagritriba, -ae, m.") fortasse "meriticratia" ("meritum" + "cratia") est dicendum, quod nusquam inveni et aures populares facile offenderet. Sed forsitan fatendum sit vocem originalem necnon versiones eius multis in sermonibus recentioribus sonantes cum bonis linguae Latinae normis non congruere et male fictas esse. Nunc haereo... MARCVS (disputatio) 06:57, 14 Iulii 2013 (UTC)[reply]

Recte quidem de vocali coniunctiva iudicasti. Si de novo vocabulo ex meritum et cratia componendo agatur, certe de tali hybrida componendo abnuamus, aut, si componere cogamur, "meriticratiam" excogitemus. Sed meritocratia iam exstitit, quamquam ab aliquo homine aliquando excusum est, qui inter Graeca et Latina vocabula distinguere nequivit. Quae cum ita sint, equidem suadeo, ut meritocratiam, vocabulum iam undique versus propagatum, tamquam a communi Europaeorum vocabulorum thesauro mutuemur. Mea quidem opinione nimis orthodoxum sit meritocratiam abnuere, praesertim cum hanc formam in fontibus honoris dignis legamus. Neander (disputatio) 11:48, 14 Iulii 2013 (UTC)[reply]