Disputatio:Mediolanum

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Dies sollemnis: 7 Decembris

Etymologiae 15:1.57[fontem recensere]

De Isidore Hispalense: "Vocatum autem Mediolanum ab eo quod ibi sus medio lanea perhibetur inventa". Andreas Raether (disputatio) 19:43, 7 Martii 2018 (UTC)[reply]

Re vera hoc nomen originem Celticum habet. Sunt alia "Mediolana" in regionibus Celticis, e.g. Mediolanum Santonum. Significatio controvertitur (vide e.g. it:Milano#Origine del nome). Andrew Dalby (disputatio) 09:40, 8 Martii 2018 (UTC)[reply]
Profecto etymologiae auctorum antiquorum fidem non faciunt. Quamvis in genere periculosae sint etymologiae toponomasticae, facile Andreae assentior originem Celticam proferenti. Mihi quidem videtur nomen ex Celtico (Gallico) *medyo- et lan(n) ( < Proto-Celt. *landā 'terra aperta'); huc etiam adducere licet Italian. landa 'campus'. Neander (disputatio) 21:02, 8 Martii 2018 (UTC)[reply]