Disputatio:Matritum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De nomine Matriti (Madrid): Matritum aut Madritum[fontem recensere]

Nomen "Matritum" in lexico universali Iohannis Iacobi Hoffmanni, quem auctorem nominis esse aliquis scripsit, non inveni.
Ibi autem (locus I, locus II) et duabus in imaginibus (imago I, imago II) antiquis nomen "Madritum" inveni. Flo.bayer (disputatio) 17:56, 26 Ianuarii 2015 (UTC)

Numeros fontium sequentes inveni in libris Google:
"Madritum" 886; "Matritum" 605
"Madriti" 3250; "Matriti" 6470
"Madritensis" 468; "Matritensis" 412
Itaque duo nomina fere aequa videntur. Madridium quoque invenitur, sed rarius, atque Mageritum, Magerit etc. Si placet omnibus paginam ad Madridum movere, ego non contra dicam. Lesgles (disputatio) 23:12, 26 Ianuarii 2015 (UTC)

De nomine Matriti (Madrid): Magerit[fontem recensere]

Praterea nescio, cur nomen "Magerit" non adiungatur, cum ter legatur hac in pagina, quae conferenda post auctorem Rodericum Ximenium scripta est. Flo.bayer (disputatio) 17:56, 26 Ianuarii 2015 (UTC)