Disputatio:Martius panis

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Martius panis sucidus vel sucosus[fontem recensere]

Apud Plinium (Nat. hist. 27.133) smyrnion describentem legimus "radix [...] sucosa". Vox mihi plane falsa esse non videtur. --Bavarese (disputatio) 14:16, 12 Iulii 2019 (UTC)[reply]

An quaestionem ponis, mi Bavarese? An dicis Martium panem non sucidum sed sucosum esse? Andrew Dalby (disputatio) 15:28, 12 Iulii 2019 (UTC)[reply]
Hélas, Andrea, experientia doctus Martium panem tam sucidum quam sucosum esse credo itaque alterum pro altero scribere supersederi posse. --Bavarese (disputatio) 15:56, 12 Iulii 2019 (UTC)[reply]
Nec Cassell's nec Traupman sucosus, -a, -um commendant, quod nomen L&S "post-Aug." appellant. IacobusAmor (disputatio) 17:55, 12 Iulii 2019 (UTC)[reply]
Inter res fere spirituales navigamus. Contra post-Augustanitatem verbi q.e. "sucosus" ponere debemus specialitatem verbi q.e. "sucidus".
  1. sucidus (very rare: not in Cic.) ante Augustum a Varrone de lana (nuper tonsa, adipe nondum remoto), a Plauto de puella dicitur, atque post Augustum a variis auctoribus de eadem lana. Cf. verbum "sucido -are": cuminum, liquido quodam addito, sucidatur.
  2. sucosus (post-Aug.) ad pedem litterarum de pomis et radicibus, insuper de resina et vino (sapidioribus?). A liberto quodam, Petronii persona, homo dives sucosum esse dicitur.
Si resina et vinum "sucosa" dici possunt, cur non Martius panis? Similitudinem harum rerum, potius quam lanae nuper tonsae, acciperim. Suciditatem puellae, contra sucositatem divitis, haud pensare possum. Andrew Dalby (disputatio) 08:48, 13 Iulii 2019 (UTC)[reply]