Disputatio:Maron (eremita)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Latinitas huius paginae non est corrigenda. Si apparuit "tradidum" pro "traditum", agitur tantum de "lapsu calami", uti aiunt. Praetera, qui videt, videt "aliquam rem". Est accusativus. Propterea, exeunte pagina, ita scriptum est: "Vide etiam: Sarbelium Makhlouf".--200.140.85.142 10:34, 5 Octobris 2013 (UTC)

Corrigenda duo (fui > fuit, tradidum > traditum) correxi, nisi fallor. Gradum antehac statueram: iam licet tibi aliisque gradum recensere!
De "Vide etiam" oportet scire: in omnibus paginis nostris sub hac rubrica nomina paginarum immutata (nominativa) inserimus. Ita, fortasse erramus: sed de hac re melius erit in Vicipaedia:Taberna disputare. Andrew Dalby (disputatio) 11:17, 5 Octobris 2013 (UTC)
Rursus legi. Recte mones: corrigenda perpauca manent. Fortasse, mendis duobus inter primas sententias visis, severius iudicavi! ... Quid dicis de verbis "Saeculo post"? Sed gradum iam egomet ipse recensui. Andrew Dalby (disputatio) 11:23, 5 Octobris 2013 (UTC) Andrew Dalby (disputatio) 11:23, 5 Octobris 2013 (UTC)
Saeculo post recte dicitur. (Saeculo abl. comparationis est, namque in post notio comparativi latet.) Neander (disputatio) 12:26, 5 Octobris 2013 (UTC)

"Saeculo post" simile est, exempli gratia, "paulo post". Ita scriptum est, quia uno "saeculo post" mortem Sancti Maronis, Arabes occupaverunt Syriam. Verumtamen, si quid potestis emendare, emendate. Dummodo res intellectu reddatur facilior, atque lingua Latina non laedetur.--200.140.85.142 19:01, 5 Octobris 2013 (UTC)