Disputatio:Mare Ligusticum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Mmm, Ligusticum mare. Esurio! --Iustinus 12:48, 23 Iulii 2011 (UTC)

De motu temerario[fontem recensere]

Demiror, cur Mare Ligusticum, multis fontibus confirmatum, in "Ligusticum mare" motum sit. Neander 21:51, 12 Ianuarii 2012 (UTC)

In Nuadae loco non possum, at equidem ego ita nomina paginarum statuere malo ut verba magis discretiva in initio sint. Maximum bonum huius est in "alphabetizatione." --Iustinus 02:38, 13 Ianuarii 2012 (UTC)
Si alphabetizationem sinamus usum tollere, nonne timendum est, ne verae Latinitati noceamus? Sed ea condicione hanc rationem technicam facile tolero, si ipsum lemma more usitato scribimus, licet quaedam tituli et lemmatis discrepantia nascatur. Neander 12:52, 14 Ianuarii 2012 (UTC)
At bene scis ordinem verborum a necessitudineutilitate/sensu pendere, neque (nisi rarissime) locutioni inhaerere, e.g. "Imperium Romanum" si volumus conferre "Regnum Romanum," "Rempublicam Romanam," at "Romanum Imperium" si "Aegyptium Imperium," "Americanum Imperium," et ita porro. Ergo fortasse Ligustucum mare conferendum est cum aliis maribus, Mare Ligusticum cum ligustico? ;) --Iustinus 18:15, 14 Ianuarii 2012 (UTC)
Ambo scimus Latinam liberi verborum ordinis linguam esse, et quidem in oratione continua hanc libertatem variis rebus pragmaticis servire. Quod ad titulos attinet, constat naturalem ordinem, ex indole typologica SVO emanantem, "N + Adi" esse, quod bene ex testimoniis etiam ad Mare Ligusticum pertinentibus apparet. ¶ Paululum istud argumentum ad alphabetizationem miror: cur nostra refert alphabetizationem tanta severitate respicere? verumne damnum contrahent "Mare Ligusticum", "Mar Ligure", "Mer Ligure", &c in titulis scribentes? Neander 20:27, 15 Ianuarii 2012 (UTC)