Disputatio:Marcus Zuerius Boxhornius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nonne hic compatriota meus, de quo - antea mihi ignoto - discere gavisus sum, Marcus Zuerius Boxhornius appellandus est? Cuius nominis Boxhornii genetivus esse videtur. --Fabullus 14:13, 24 Martii 2009 (UTC)

Hoc nomen Latinum ex Francogallorum pagina excerpsi eam confisus formam rectam esse, quia "van Boxhorn" genetivo satis apte reddi cogitavi. At nunc video inscriptionem imaginis hunc praebere textum: MARCVS ZVERIVS BOXHORNIVS BERGOBZOMANVS. Ergo profecto recte dicis. Ceterum, nescio quomodo "Bergen op Zoom" Latine reddatur. Si incolae Bergobzomani appellantur, forsitan nomen urbis/oppidi Bergobzomum sit. Ceterum(2), estne zoom idem ac Theod. Saum? --Neander 19:33, 24 Martii 2009 (UTC)
Hofmannus scribit [1] Boxhornium natum esse Bergis ad Zomam. Eadem urbs in tabulis geographicis Iohannis Blaeu 'Bergae ad Zomam' appellatur. Ceterum "Bergen op Zoom" dicere vult 'Montes in margine': ita vero, 'zoom' idem est ac Theod. 'Saum'. Gratias tibi ago ob hanc paginam scriptam. Vale. --Fabullus 06:28, 25 Martii 2009 (UTC)