Disputatio:Mandragora

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nominativus[fontem recensere]

Apud Plinium (Nat. hist. 25.147) legimus accusativum Mandragoran. Num nominativo Mandragoras utendum sit? - Ceterum l. c. etiam de nomine alio Circaeum dicitur (ergo. planta Circae, planta magica); sed nescio, utrum usus tantum poeticus sit.--Bavarese (disputatio) 18:00, 10 Martii 2019 (UTC)

Mos noster in paginis taxinomicis est formâ a biologis acceptâ utere, etiamsi a scriptura classica differt. Sed aliam paginam certe creare possumus, in quo mandragoras sensu latiore tractetur (cf. en:Mandragora (genus), en:Mandrake; etiam apud nos Felis (genus) et Feles). Lesgles (disputatio) 14:19, 13 Martii 2019 (UTC)
Consentio. Plinius re vera "mandragoras" (masc.) habet, verbum titulo paginae non scientificae idoneum, botanistae autem recentiores "mandragora" (fem.), verbum titulo paginae de genere biologico inevitabile. Ergo duas paginas nominibus una littera distinctas habere possumus ... si utilis sit. An re vera "mandragoras" Circae a "mandragora" botanicorum differt? Andrew Dalby (disputatio) 14:43, 13 Martii 2019 (UTC)
Res ad propriam paginam Mandragoras faciendam utiles nisi sufficiunt, certo adnotatiunculà satisfacietur. - De Mandragora Circes (et de Moly Hermae) in eo quem modo bibliographiae addidi librum lectu digna legi possunt. --Bavarese (disputatio) 16:52, 13 Martii 2019 (UTC)