Disputatio:Mandanichium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De nomine Latino urbis "Mandonicis" dubito. Ad fontem primum, quem Nuada nominavit, (Nomi d'Italia - AAVV, De Agostini) accessum non habeo. Fons eius alter (www.italiapedia.it) nomen Latinum non continet. in Graesse 1972 [1] solum "Mandanichium" invenio. Terminatio "-cis" per me insolita sonet. Quis scit aut invenit plus de hoc nomine? Bis-Taurinus (disputatio) 11:16, 18 Februarii 2017 (UTC)

Talibus casibus, mi Bis-Taurine, tibi licet formulam "Movenda" in paginam imponere (sicut ego nuper feci) et post aliquot dies sine metu movere. Nuada his diebus absente, alii nihilominus de nominibus oppidorum Italicorum curant, et, si disputare volunt, disputabunt! Nomen "Mandanichium" suadeo ego ... Andrew Dalby (disputatio) 16:01, 18 Februarii 2017 (UTC)