Disputatio:Sermo odiosus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Fortasse "Odio dicta" seu "Verba odio dicta"? (a) Loquentia enim minus "verba" significat, potius "facilitatem dicendi". (b) Nisi fallor, nec loquentia nec verbum committitur.

Verba "opinionis politica, status socialis vel oeconomicus, origo classis" quomodo in sententiam inserenda sint nescio. Si verba de his rebus arcentur, democratia, historia, scientiae sociales vetantur! Fortasse "verba ex odio contra homines dicta causá opinionis politicae, statús socialis vel oeconomici, originis, classis" volumus? Andrew Dalby (disputatio) 05:27, 10 Augusti 2011 (UTC)[reply]

Quod eloquentiá caret, loquentiá scatet. Mihi quidem "loquentia" non videtur esse vocabulum huic loco aptum. Quin simpliciter sermo odiosus dicatur? Neander (disputatio) 14:56, 5 Aprilis 2012 (UTC)[reply]
Titulum multo meliorem proponis. Andrew Dalby (disputatio) 15:56, 5 Aprilis 2012 (UTC)[reply]