Disputatio:Logotypus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia
(Redirectum de Disputatio:Logotypum)

Pagina huic coniuncta e conversione paginae “Logo” sitūs en.wikipedia.org orta est.
Auctoribus illius paginae hic enumeratis gratias agimus.

Deutsch
Deutsch
Deutsch
Die angegliederte Seite basiert ursprünglich auf einer Übersetzung von „Logo“ aus en.wikipedia.org. Eine Liste der Autoren ist hier verfügbar.
English language
English language
English
The attached page originated as a translation from the page “Logo” on the site en.wikipedia.org.
We are grateful to the authors of that page as listed here.
Esperanto
Esperanto
Esperanto
La apuda paĝo origine baziĝas sur traduko de Logo el en.wikipedia.org. Listo de la ĝentilaj artikolverkintoj haveblas ĉi tie.

Logotypu(m/s)[fontem recensere]

De lemmate, quod Logotypus olim fuit, sed Logotypum nunc est, cum nota:

"Sic Neograece λογότυπο (neut.; e.g. apud Vicipaediam Neograecam) vel stylo catharevusa λογότυπον (e.g. hic[nexus deficit])."

Huius vocabuli fundamenta sunt Graecum τύπος (non τύπον), a quo nobis sunt verbum typus et verba derivata generitypus, holotypus, isotypus, lectotypus, neotypus, paratypus, syntypus, et topotypus (non generitypum, holotypum, et cetera). Cur verbum a Neograeco sermone novissime mutuamur, cum nobis iam sit verbum typus? IacobusAmor (disputatio) 11:25, 12 Martii 2024 (UTC)[reply]

Ego quoque credo paginam esse movendam ad “Logotypus”. At, cum Andrew paginam ad “Logotypum” moverit, sententiam eius quaero. --Grufo (disputatio) 00:28, 15 Martii 2024 (UTC)[reply]
Haud "novissime" movi, sed abhinc quinque annis! Id feci quia verbum "logotypus" iam diu fonte carebat; fons vocabuli masculini Latini quaesivi sed non repperi; compositum huius generis, ex elementis Graecis constructum, Graece genus neutrum postulare solet. Recte ergo Neograeci construxerunt. (Nexus, quem citavi, non iam deficit: re vera bene respondet.)
Si praeferimus legi Latinistarum botanicorum oboedire (cf. "type" apud Stearn, Botanical Latin ubi exempla iam ab Iacobo data enumerantur) non obstruo. Oportet formulam "Convertimus" imponere, nisi fons huius vocabuli Latini his diebus reperiri potest. Andrew Dalby (disputatio) 09:43, 15 Martii 2024 (UTC)[reply]
Gratias tibi ago, Andrew. Formulā {{Convertimus}} additā, commentatio mota est. --Grufo (disputatio) 16:06, 15 Martii 2024 (UTC)[reply]