Disputatio:Locus uliginosus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De verbis novis Graecolatinis[fontem recensere]

Si fontem habes pro novis verbis, amice anonyme, aut in textibus Latinis aut alibi, oportet citare in nota subiuncta. Si verbum tu primus in linguam Latinam convertis, oportet rem non celare sed aperte proclamare: potes formula {{Convertimus}} uti; potes insuper fontes tuos in aliis linguis indicare. Si eas res aperte facis, utile erit aliis usoribus et probabile erit nos verbum tuum accipere! Andrew Dalby (disputatio) 11:42, 29 Iunii 2012 (UTC)

If you have a source in Latin or in another language for your new words, O anonymous friend, you should cite the source in a footnote. If you are the first to use this word in Latin, you shouldn't hide the fact but instead say so openly: you can use the formula {{Convertimus}}) and you can indicate where you found the word used in another language. If you do these things openly, it's more helpful to other users and it's more likely that your new word will be accepted on Vicipaedia. Andrew Dalby (disputatio) 11:42, 29 Iunii 2012 (UTC)

Nimirum Romani antiqui a Graeco suae aetatis verba mutuati sunt, quia hi omnibus fere artibus illos superabant. Sed tempora mutata sunt. Non iam est, cur antiquarum memoriarum gratià verba a Neograeca mutuemur. Adde, quod verba Latina non desunt huic rei respondentia, sicut umidum (Curtius Rufus 8.4.13;Tacitus Ann. 1.61) sive (sensu collectivo) umida, -orum (Plin. Nat. 24.104). Neander (disputatio) 16:28, 29 Iunii 2012 (UTC)